The Bible Software
bible.softwareJamesJames 2 › James 2:19

James 2:19

Tu credis quoniam unus est Deus: bene facis: et dæmones credunt, et contremiscunt. + 2.19 Tu credis, etc. Probavit eos qui opera non habent veram fidem non habere; nunc cujusmodi fidem habeant, patefacit, ne illam talem fidem magnifaciant. Et dæmones credunt, et contremiscunt. BED. Scriptum est, etc., usque ad dæmonibus tardiores et proterviores sunt existimandi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thou believest that there is one God; thou doest well: the devils also believe, and tremble.

In Context

18Sed dicet quis: Tu fidem habes, et ego opera habeo: ostende mihi fidem tuam sine operibus: et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam. + 2.18 Sed dicet quis. Non solum propter prædictas rationes debetis ad bene operandum incitari, sed etiam propter hoc ne improperium ab aliis patiamini, quia aliquis assumpta fiducia de suis operibus ut ostendat solam fidem non valere, improperando dicet: Tu fidem, etc.

20Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est? + 2.20 Vis autem scire, o homo inanis? BED. Probato, quod fides sine operibus mortua est, etc., usque ad imitentur in tentatione et in operatione.

Read all of James 2

Cross References

Isaiah 43:10Vos testes mei, dicit Dominus, et servus meus quem elegi: ut sciatis, et credatis mihi, et intelligatis quia ego ipse sum; ante me non est formatus Deus, et post me non erit. + 43.10 Non est formatus. Quidam codices habent plasmatus; sed non convenit bene, sic tamen potest exponi: Ante me non est formatum idolum, quia feci hominem justum a quo injuste formatum est idolum.

Isaiah 44:8Nolite timere, neque conturbemini: ex tunc audire te feci, et annuntiavi; vos estis testes mei. Numquid est Deus absque me, et formator quem ego non noverim?

Isaiah 45:21Annuntiate, et venite, et consiliamini simul. Quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc prædixit illud? numquid non ego Dominus, et non est ultra deus absque me? Deus justus, et salvans non est præter me. + 45.21 Consiliamini. Ut omnes per mundum euntes idem annuntietis. Hinc enim simul symbolum composuerunt de Trinitate et unitate, de communione Ecclesiæ, de generali resurrectione. Prædixi illud. Gentes esse salvandas, sed idolum nihil esse: quando locutus sum Abrahæ, vel quando legem dedi.

Jonah 4:4Et dixit Dominus: Putasne bene irasceris tu?

Zechariah 14:9Et erit Dominus rex super omnem terram: in die illa erit Dominus unus, et erit nomen ejus unum.

Mark 1:24dicens: Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti perdere nos? scio qui sis, Sanctus Dei. + 1.24 Quid nobis, etc. ID. Non est hic voluntatis confessio, sed necessitatis extorsio: sicut servus fugitivus visum dominum timet, et de verberibus deprecatur. Dæmones enim in terris Dominum cernentes, se continuo judicandos credebant esse.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study James 2:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← James 2:18James 2James 2:20 →