James 3:13
Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ. + 3.13 Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Confutatis illis qui nec vitæ sanctitatem, nec linguæ continentiam habent, monet illos qui sibi sapientes videbantur, vel etiam erant, ut sapientiam magis ostendant disciplinate vivendo, quam alios docendo, quia qui proclivior est ad docendum quam faciendum, aliquando jactantiam, vel contentionem incurrit, vel invidiam contra alios doctores, et alia multa mala.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 12:3(erat enim Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra),
Job 28:28Et dixit homini: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia; et recedere a malo, intelligentia.] + 28.28 Et dixit homini, etc. Quia naturam sapientiæ penetrare non possumus quid sit in se: ex condescensione Dei audivimus quid sit in nobis. Namque hanc habere certum est, quem timere Deum incertum non est. Ecce timor Domini ipsa, etc., quasi diceret Si Deum times, constat quia sapientia plenus es quæ apud hominem timor Domini vocatur. Sed quia ille vere vim divini timoris intelligit, qui se ab omnibus pravis operibus custodit, subdit: Et recedere a malo intelligentia.
Psalms 45:4Sonuerunt, et turbatæ sunt aquæ eorum; conturbati sunt montes in fortitudine ejus. + 45.4 Sonuerunt et turbatæ, etc. Contradicentes, gentes: vel Apostoli prædicando. Et turbatæ sunt aquæ eorum. Ad sensum fit relatio, non ad vocem: id est, aquæ maris, scilicet populi, vel doctrinæ eorum, quæ infatuatæ sunt, coruscante doctrina Salvatoris; unde: Absorpti sunt, etc. Et hæc est virga Moysi, quæ devoravit virgas Magorum. 1
Ecclesiastes 8:1[Sapientia hominis lucet in vultu ejus, et potentissimus faciem illius commutabit.
Isaiah 11:3et replebit eum spiritus timoris Domini. Non secundum visionem oculorum judicabit, neque secundum auditum aurium arguet; + 11.3 Et replebit eum spiritus. ID. Spiritualiter propter parvulos qui timore indigent, quem foras mittit perfecta charitas. Qui enim timet, pœnam habet, et non est perfectus in charitate. Non secundum. Non accipiet personam, quia non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente; qui timet Deum acceptus est illi. Arguet. ID. Pharisæos et reprehendentes apotolos, quando in sabbato ambulantes per sata, spicas vellentes manibus confricabant et manducabant.