James 5:14
Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros ecclesiæ, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 17:21Et expandit se, atque mensus est super puerum tribus vicibus, et clamavit ad Dominum, et ait: Domine Deus meus, revertatur, obsecro, anima pueri hujus in viscera ejus.
2 Kings 5:11Iratus Naaman recedebat, dicens: Putabam quod egrederetur ad me, et stans invocaret nomen Domini Dei sui, et tangeret manu sua locum lepræ, et curaret me.
Mark 16:18serpentes tollent: et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super ægros manus imponent, et bene habebunt. + 16.18 Si mortiferum, etc. Dum pestiferas persuasiones audiunt, nec ad operationes usque perducunt, quod inde eis non nocet si mortiferum bibunt. Super ægros manus, etc. Dum proximos in bono opere confirmatos roborant exemplo bonæ operationis, super ægros manus imponunt, et bene habebunt. Hæc miracula tanto majora, quanto spiritualia; per hoc enim animæ suscitantur, non corpora.
Acts 14:23Transeuntesque Pisidiam, venerunt in Pamphyliam,
Acts 28:8Contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum jacere. Ad quem Paulus intravit: et cum orasset, et imposuisset ei manus, salvavit eum. + 28.8 Dysenteria vel dysin. BED. Est passio intestinorum. Salvavit eum. Cur infidelem infirmum prece salvat, qui Timotheum, Trophimumque infirmos fideles sic tractat, ut unum curet, alterum relinquat? nisi quia ille per miraculum foris sanandus erat, qui interius non vivebat: hoc autem non indigebant, qui intus salubriter vivebant.