The Bible Software
bible.softwareJamesJames 5 › James 5:15

James 5:15

et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus: et si in peccatis sit, remittentur ei. + 5.15 Et si in peccatis. BED. Multi propter peccata etiam corporis plectuntur morte, etc., usque ad unde recte subditur: Confitemini, etc.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the prayer of faith shall save the sick, and the Lord shall raise him up; and if he have committed sins, they shall be forgiven him.

In Context

14Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros ecclesiæ, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini:

16Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini: multum enim valet deprecatio justi assidua.

Read all of James 5

Cross References

Isaiah 33:24Nec dicet vicinus: Elangui; populus qui habitat in ea, auferetur ab eo iniquitas.]

Matthew 17:20Hoc autem genus non ejicitur nisi per orationem et jejunium. + 17.20 Hoc autem genus. Quomodo protervitas diaboli superetur ostendit, ut graviora quæque sciamus jejuniis et orationibus superanda: et iram Dei in nos hoc remedio posse placari. Nisi per orationem. Ista carnalium voluptatum mutabilitas non mutatur, etc., usque ad unde dicitur: Sine intermissione orate I Thess. 5..

Mark 2:5Cum autem vidisset Jesus fidem illorum, ait paralytico: Fili, dimittuntur tibi peccata tua. + 2.5 Cum autem vidisset. ID. Multum valet apud Deum fides propria, ubi tantum valuit aliena: ut homo interius et exterius sanatus repente exsurgeret, aliorumque meritis sua ei relaxarentur errata. Fili. Mira humilitas, despectum ab omnibus, dissolutum totis artubus, filium vocat. Aut certe ideo, quia dimittuntur ei peccata.

Mark 16:17Signa autem eos qui crediderint, hæc sequentur: in nomine meo dæmonia ejicient: linguis loquentur novis: + 16.17 Signa autem, etc. Nunquid si signa non faciamus, non credimus? Sed hæc in exordio necessaria fuerunt, ut fides miraculis nutriretur, fide autem Ecclesiæ jam confirmata non sunt necessaria. Dæmonia ejicient, etc. Hoc hodie spiritualiter facit Ecclesia, cum per exorcismi gratiam manum credentibus imponit, et malignos spiritus expellit. Linguis loquentur novis. Hoc fit dum fideles veteris vitæ sæcularia verba relinquunt, et sancta mysteria insonant, et Dei laudes et potentiam quantum valent extollunt.

1 Corinthians 11:30Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi. + 11.30 Ideo inter vos. Hoc fit ad correctionem aliorum.

James 1:6Postulet autem in fide nihil hæsitans: qui enim hæsitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur: + 1.6 Qui autem hæsitat. Qui conscientia peccati pressus dubitat de præmiis cœlestibus, superveniente vento tentationum, facile deserit fidei statum, et secundum tentantis voluntatem, ad flatum venti per diversos vitiorum raptatur errores.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study James 5:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← James 5:14James 5James 5:16 →