James 5:4
Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quæ fraudata est a vobis, clamat: et clamor eorum in aures Domini sabbaoth introivit. + 5.4 Ecce merces. BED. Magna est hominum iniquitas, qui pauperes nolunt suscipere; sed major est quando mercenariis, et famulis debitam laboris mercedem nolunt reddere. Unde Job: Si adversum me terra mea clamat et sulci ejus deflent? si fructus ejus comedi absque pecunia?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 2:23Post multum vero tempore mortuus est rex Ægypti: et ingemiscentes filii Israël, propter opera vociferati sunt: ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus. + 2.23 Post multum vero temporis, etc Postquam Moses in terra Madian duxit uxorem, mortuus est rex Ægypti: quia cum Christus in orbe terrarum gentes ad fidem convertit, destructus est principatus diaboli. Ingemiscentes. Nisi moriatur in te rex Ægypti, non cognoscis te opprimi servitute Ægypti, et operibus luti et lateris; nec corde ingemiscis, nec vociferaris ad Dominum ut liberet te.
Exodus 22:22Viduæ et pupillo non nocebitis. + 22.22 Viduæ et pupillo non nocebitis. RAB. In vidua, sancta Ecclesia, quæ in die judicii exspectat Christum, quem modo non habet præsentem in pupillo, Christianus populus, cui mortuus est mundus pater, et Babylonia mater, accipi potest: quam prohibet contristari per persecutionem vel fastum mundanum, ne forte talis insectatio ad perniciem eorum spiritualem perveniat qui eos frustra odiis et contumeliis molestant.
Leviticus 19:13Non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum. Non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane. + 19.13 Non facies calumniam. AUG., ubi supra. Omnia quæ prohibentur non committi in proximum, ad hoc unum referenda sunt quod dictum est: Non nocebis proximo. Nam quod sequitur: Non rapies, nisi ad hoc referatur, ne rapiendo noceatur, evenit ut non rapiendo quis noceat, nam gladius insanienti rapiendus est. Nec vi opprimes, etc. Paulatim auditorem erudit, et quæ videntur parva, magnis conjungit: ut qui definita malorum pœna terrentur, abstineant a minoribus. Qui enim sociantur in mandato, et in pœna. Qui enim in uno offenderit, omnium reus est Jac. 2.. Ideo vim calumniæ conjungit. Nec differt quomodo quis res suas perdat, vel fraude, vel potentia, vel quolibet alio modo. Non morabitur, etc. Merces, scilicet qua forsitan vivit cum uxore et filiis et parentibus. Si differtur, deficit victus; etiamsi in crastino recipiat, vim et calumniam pertulit, quia interim unde viveret non habuit. Opus mercenarii, etc. Merces prædicatoris ex verbo est prædicationis: quod non debet apud nos morari, id est otiosum esse, usque mane, in futurum scilicet sæculum, qui huic nocti succedit, in quo est lux inexstinguibilis. Ex proventu enim discipuli crescit merces magistri.
Job 7:2Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercenarius præstolatur finem operis sui, + 7.2 Sicut servus. Bene omnis electus servus dicitur, quamdiu sub jugo corruptionis hujus est, antequam veniat in libertatem gloriæ. Et sicut mercenarius. Qui de gravitate operis lacessit, nisi spe finis relevaretur, sed illo viso nihil putat quod sentit.
Job 31:38Si adversum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci ejus deflent: + 31.38 Si adversum me. Ad majorem ostensionem, etc., usque ad et nullis operibus excultos terra dicitur. Et cum ipsa sulci. Sulci dicuntur hi qui, etc., usque ad et rudes contra eum clamant, et perfecti deflent
Psalms 9:12Psallite Domino qui habitat in Sion; annuntiate inter gentes studia ejus: + 9.12 Sion. Ibid. Speculatio, quæ modo agitur, ut perveniamus ad pacis visionem, id est, de Sion in Jerusalem: quælibet autem studiosa speculatio fit in errorem, nisi Dominus in ea habitet. Studia. HIER. Id est, mandata ejus quibus studendum est. 1