The Bible Software
bible.softwareJamesJames 5 › James 5:3

James 5:3

Aurum et argentum vestrum æruginavit: et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus. + 5.3 Et ærugo. BED. Non solum immisericordes divites visibilis genennæ ignis cruciabit, etc., usque ad et propterea gravius punietur. In testimonium. Id est ad augmentum pœnarum, id est ut hanc visibiliter intuendo, majores cruciatus sustineatis. Manducabit carnes. Id est corpora vel carnales concupiscentias, quia luxuriosas animas, et exterius sæviens flamma cruciabit, et interius pungens dolor suæ tenaciæ accusabit. Sicut ignis, qui consumit metalla et cæteras res, sic ærugo vestras carnes.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Your gold and silver is cankered; and the rust of them shall be a witness against you, and shall eat your flesh as it were fire. Ye have heaped treasure together for the last days.

In Context

2Divitiæ vestræ putrefactæ sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt.

4Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quæ fraudata est a vobis, clamat: et clamor eorum in aures Domini sabbaoth introivit. + 5.4 Ecce merces. BED. Magna est hominum iniquitas, qui pauperes nolunt suscipere; sed major est quando mercenariis, et famulis debitam laboris mercedem nolunt reddere. Unde Job: Si adversum me terra mea clamat et sulci ejus deflent? si fructus ejus comedi absque pecunia?

Read all of James 5

Cross References

Genesis 31:48Dixitque Laban: Tumulus iste erit testis inter me et te hodie, et idcirco appellatum est nomen ejus Galaad, id est, Tumulus testis.

Genesis 49:1Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis: Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis. + 49.1 ALBIN. In benedictionibus Jacob historia tenenda, et allegoria investiganda: historia de divisione terræ promissionis, allegoria de Christo et Ecclesia, quæ in novissimis temporibus revelanda; prius tamen historiæ fundamenta sunt jacienda.

Joshua 24:27et dixit ad omnem populum: En lapis iste erit vobis in testimonium, quod audierit omnia verba Domini, quæ locutus est vobis: ne forte postea negare velitis, et mentiri Domino Deo vestro.

Job 16:8Nunc autem oppressit me dolor meus, et in nihilum redacti sunt omnes artus mei. + 16.8 Nunc autem oppressit me dolor, etc. Ibid. Dolore Ecclesia premitur, etc., usque ad quos intus habet; unde beati viri voce mox apte subditur.

Jeremiah 19:9Et cibabo eos carnibus filiorum suorum et carnibus filiarum suarum: et unusquisque carnem amici sui comedet in obsidione, et in angustia in qua concludent eos inimici eorum, et qui quærunt animas eorum.]

Micah 4:1[Et erit: in novissimo dierum erit mons domus Domini præparatus in vertice montium, et sublimis super colles: et fluent ad eum populi,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study James 5:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← James 5:2James 5James 5:4 →