James 5:7
Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terræ, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum. + 5.7 Patientes ID. Increpatis superbis et incredulis, etc., usque ad unde Apostolus: Habetis fructum vestrum in sanctificatione, finem vero vitam æternam Rom. 6..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6Addixistis, et occidistis justum, et non resistit vobis.
8Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra: quoniam adventus Domini appropinquavit.
Cross References
Deuteronomy 11:14dabit pluviam terræ vestræ temporaneam et serotinam, ut colligatis frumentum, et vinum, et oleum, + 11.14 Temporaneam, etc. Quia electis suis priore tempore legis intellectum contulit; serotinam pluviam tribuit, quia ultimo tempore incarnationis suæ mysterium patefecit nobis. Et serotinam, etc. Quia novissima hora est, cum prædicatio ejus ad nos pervenit, qui dicit: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum Psal. 140..
Hosea 6:3Vivificabit nos post duos dies; in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum: quasi diluculum præparatus est egressus ejus, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ.
Zechariah 10:1[Petite a Domino pluviam in tempore serotino, et Dominus faciet nives: et pluviam imbris dabit eis, singulis herbam in agro.
Matthew 24:44Ideo et vos estote parati: quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est.
Luke 18:8Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra? + 18.8 Verumtamen. Dico me facturum vindictam justorum, sed illi erunt valde pauci, quia cum in die judicii in forma Filii hominis apparuero, tanta erit raritas justorum, ut non tam ob clamorem fidelium injuste damnatorum, quam ob eorum torporem juste damnandorum totius jam mundi sit acceleranda ruina. Putas. In verbo increpatur dubitationis infidelitas, non opinatur Divinitas. Scit enim omnia per quem sunt omnia, sed dubitando increpat infidelium corda.
Romans 2:7iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quærunt, vitam æternam: