The Bible Software
bible.softwareJeremiæJeremiæ 11 › Jeremiæ 11:2

Jeremiæ 11:2

[Audite verba pacti hujus, et loquimini ad viros Juda, et ad habitatores Jerusalem, + 11.2 Audite, etc., Viros Juda, etc. Alleg. Christianos scilicet, Christus enim de Juda ortus est. De quo vere dicitur: Juda, te laudabunt fratres tui: manus tuæ super dorsum inimicorum tuorum Gen. XLIX., etc. Jerusalem. Ecclesiæ, quæ est civitas regis magni, et visio pacis. Pax enim in ea multiplicatur et cernitur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Hear ye the words of this covenant, and speak unto the men of Judah, and to the inhabitants of Jerusalem;

In Context

1Verbum quod factum est a Domino ad Jeremiam, dicens: + 11.1 Verbum. ORIG., Hom. in Ezech. Quod scilicet in principio apud Deum, etc., usque ad et discipulis ait: Vobiscum sum usque ad consummationem sæculi Matth. 28.. Verbum quod factum est. HIER. Non est positum in titulo, quo tempore, etc., usque ad ad viros Juda et Jerusalem sermo dirigitur.

3et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Maledictus vir qui non audierit verba pacti hujus + 11.3 Maledictus. ORIG. Judæi enim maledicti sunt, qui non audierunt testamentum Dei, quando eduxit eos de terra Ægypti. Nos autem qui in Christo credimus, testamento ejus obedimus quod per Moysen traditur: et nobis hoc dicitur ne maledicti simus.

Read all of Jeremiæ 11

Cross References

2 Kings 11:17Pepigit ergo Jojada fœdus inter Dominum, et inter regem, et inter populum, ut esset populus Domini: et inter regem et populum. + 11.17 Pepigit igitur Joiada fœdus inter Dominum, etc. In Paralipomenis, inter se: quia se loco regis et Dei, cujus minister erat, posuit; unde Joiada: recognoscens Dominum vel diligens interpretatur: quia Dominum cognoscere et diligere docuit. Pepigit fœdus inter Dominum et regem et populum, ut rex et populus Domino servirent: pepigit inter regem et populum, ut populus erga regem fideliter ageret, et rex cum justitia populum regeret.

2 Chronicles 23:16Pepigit autem Jojada fœdus inter se, universumque populum, et regem, ut esset populus Domini. + 23.16 Pepigit autem Joiada fœdus. Joiada interpretatur cognoscens Dominum, vel diligens: quia filios Isræl Dominum cognoscere docuit. Pepigit ergo fœdus inter Dominum populumque et regem, ut Domino scilicet obedirent, et legi ejus. Pepigit etiam inter regem et populum, ut populus erga regem fideliter ageret, et rex populum juste regeret secundum doctrinam sacerdotum et Levitarum, quorum officii fuit insinuare præcepta Domini.

2 Chronicles 34:31et stans in tribunali suo, percussit fœdus coram Domino ut ambularet post eum, et custodiret præcepta, et testimonia, et justificationes ejus in toto corde suo, et in tota anima sua, faceretque quæ scripta sunt in volumine illo, quod legerat.

Jeremiah 34:13Hæc dicit Dominus Deus Israël: Ego percussi fœdus cum patribus vestris in die qua eduxi eos de terra Ægypti, de domo servitutis, dicens:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiæ 11:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 11:1Jeremiæ 11Jeremiæ 11:3 →