Ecclesiastes 11:8
Si annis multis vixerit homo, et in his omnibus lætatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis, et dierum multorum, qui cum venerint, vanitatis arguentur præterita.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
7[Dulce lumen, et delectabile est oculis videre solem.
Cross References
Job 10:21antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine: + 10.21 Antequam vadam. Infernus terra dicitur, quia ibi captivi tenentur. Antequam vadam. Non quod qui plangit vadat, sed quod vadat qui non plangit: ut si dicam debitori, solve priusquam te constringam. Non revertar. Ibid. Quia damnatos ultra misericordia non liberat.
Job 14:10Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus, atque consumptus, ubi, quæso, est? + 14.10 Homo vero cum mortuus fuerit. Ibid. Ipsa autem amissione justitiæ homo moritur, veste innocentiæ in paradiso concessa nudatur, interitu carnis consequente consumitur: ubi ergo est, qui in ejus amore non est, ubi verum esse est?
Job 15:23Cum se moverit ad quærendum panem, novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies. + 15.23 Cum se moverit, etc. Panis hic stipendium præsentis vitæ, etc., usque ad avaritia victus illa contemnit.
Psalms 49:20Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum. + 49.20 Sedens. Ibid. Quod transiens vel stans facit, non cum voluntate facit. Fratrem. Ibid. Omnem hominem. Et adversus filium matris, Ecclesiæ, cui charitate jungimur. Ponebas scandalum, hæreses vel alia quibus innocens capiatur. Loquebaris adversus. AUG. Dum detrahit qui doctus videtur, etc., usque ad validioris doctrinæ cibo. Tui similis. CASS. Consentiendo malis. Statuam contra tuam. AUG. Quod post dorsum posuisti, ante faciem ponam. 1
Ecclesiastes 2:15Et dixi in corde meo: Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod majorem sapientiæ dedi operam? Locutusque cum mente mea, animadverti quod hoc quoque esset vanitas.
Ecclesiastes 2:19quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit, et dominabitur in laboribus meis, quibus desudavi et sollicitus fui: et est quidquam tam vanum?