The Bible Software
bible.softwareJeremiahJeremiah 13 › Jeremiah 13:20

Jeremiah 13:20

Levate oculos vestros et videte, qui venitis ab aquilone: ubi est grex qui datus est tibi, pecus inclytum tuum?

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Lift up your eyes, and behold them that come from the north: where is the flock that was given thee, thy beautiful flock?

In Context

19Civitates austri clausæ sunt, et non est qui aperiat: translata est omnis Juda transmigratione perfecta.

21Quid dices cum visitaverit te? tu enim docuisti eos adversum te, et erudisti in caput tuum. Numquid non dolores apprehendent te, quasi mulierem parturientem? + 13.21 Tu enim docuisti eos, etc. ID. Quando Ezechias ostendit thesaurum nuntio regis Babyloniæ. Tu enim, etc. Audiat hoc Ecclesia negligens, quæ docet adversarios suos quomodo possint eam spirituali captivitate comprehendere, et pecus ejus bestiali crudelitate lacerare.

Read all of Jeremiah 13

Cross References

Proverbs 14:28In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ignominia principis.

Jeremiah 1:14Et dixit Dominus ad me: [Ab aquilone pandetur malum super omnes habitatores terræ: + 1.14 Habitatores terræ. De quibus in Apocalypsi, etc., usque ad et Petrus: Electis advenis Ponti, Galatiæ, Cappadociæ, Asiæ et Bithyniæ.

Jeremiah 10:22Vox auditionis ecce venit, et commotio magna de terra aquilonis: ut ponat civitates Juda solitudinem, et habitaculum draconum. + 10.22 Vox auditionis. ID. Hæc omnia quæ præteritus et præsens sermo describit, etc., usque ad qui stulte egerunt, et Dominum non quæsierunt. Draconum. Vel Struthionum. Symmachus, Syrenarum, ut pro hominibus habitent scilicet dracones, et omnia venenata: vel struthiones, quæ solitudini familiares in desertis nascuntur et nutriuntur. Aut Syrenes, scilicet quædam monstra et dæmonum phantasmata.

Jeremiah 23:2Ideo hæc dicit Dominus Deus Israël ad pastores qui pascunt populum meum: Vos dispersistis gregem meum, et ejecistis eos, et non visitastis eos: ecce ego visitabo super vos malitiam studiorum vestrorum, ait Dominus.

Habakkuk 1:6Quia ecce ego suscitabo Chaldæos, gentem amaram et velocem, ambulantem super latitudinem terræ, ut possideat tabernacula non sua.

John 10:12Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriæ, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit: et lupus rapit, et dispergit oves; + 10.12 Mercenarius autem, etc. Mercenarius est qui quærit quæ sua sunt, non quæ Christi, qui servit Deo non propter Deum, sed pro aliqua mercede; qui culpabilis est, et non est filius, sed tamen necessarius et tolerandus. Fur vero semper est cavendus. Præpositi vero qui filii sunt, sunt et pastores, et tamen unus est pastor, quia illi omnes sunt membra illius cujus sunt oves propriæ. Et lupus rapit. Lupus est vel violentus qui corporaliter vastat, vel diabolus qui spiritualiter dissipat, cui qui non animas ovium, sed sua quærit, non occurrit resistendo vel mala arguendo, quod est fugere, quia timor est fuga animi: fugit ne perdat quod diligit, unde reddens causam fugæ subdit: Quia mercenarius est, et non amat oves, sed sua: pastores autem non dicuntur fugere si cedunt persecutioni, et servant se ovium utilitati, quibus etiam corpore absentes, sunt spiritu præsentes.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiah 13:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiah 13:19Jeremiah 13Jeremiah 13:21 →