The Bible Software
bible.softwareJobJob 9 › Job 9:31

Job 9:31

tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea. + 9.31 Intinges id est, intinctum demonstrabis, quia quanto plus ei approximamus, sordes nostras ex ejus munditia agnoscimus. Vestimenta. Vestimentum animæ est corpus quod præcepit Salomon omni tempore candidum esse, et si sit mistum sanguine, id est carnalibus desideriis, dicit Isaias comburendum Isa. 9. Abominabuntur, id est, abominabilem reddent, ut de Juda dicitur: Possedit agrum de mercede iniquitatis, id est, possideri fecit. In abominatione vestis hoc gravius habet, quod sensum sui reprehensoris ignorat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Yet shalt thou plunge me in the ditch, and mine own clothes shall abhor me.

In Context

30Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissimæ manus meæ, + 9.30 Si lotus fuero quasi aquis nivis. Qui conterit se ut lamentis, etc., usque ad qui compungitur in prece pro terrenis, aqua terræ. Manus, Ibid. sunt opera. Velut mundissimæ, quasi non vere mundæ sub hac corruptione.

32Neque enim viro qui similis mei est, respondebo; nec qui mecum in judicio ex æquo possit audiri. + 9.32 Neque enim viso. Inter homines, et audimus objecta, et ad ea respondemus et audimur; sed in judicio Dei, ipse nos audit, quia videt omnia quæ agimus, sed non audimus eum, quia quod ei displicet plene non intelligimus. Non ex æquo potest audiri.

Read all of Job 9

Cross References

Job 14:17Signasti quasi in sacculo delicta mea, sed curasti iniquitatem meam. + 14.17 Signasti quasi in sacculo, etc. Ibid. In occulto, etc., usque ad curat quia hic per flagella funditus relaxat.

Isaiah 59:6Telæ eorum non erunt in vestimentum, neque operientur operibus suis; opera eorum opera inutilia, et opus iniquitatis in manibus eorum.

Jeremiah 2:22Si laveris te nitro, et multiplicaveris tibi herbam borith, maculata es in iniquitate tua coram me, dicit Dominus Deus. + 2.22 Borith. ID. Ipsum Hebræum. LXX vero herbam fullonum, quæ in Palæstina in humidis et virentibus nascitur locis, et ad lavandas sordes eamdem vim habet quam et nitrum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 9:31

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 9:30Job 9Job 9:32 →