Jeremiæ 2:35
Et dixisti: Absque peccato et innocens ego sum, et propterea avertatur furor tuus a me. Ecce ego judicio contendam tecum, eo quod dixeris: Non peccavi. + 2.35 Et dixisti. His utendum est apud eos, etc., usque ad non lugere, sed excusationes prætendere. Ecce ego judicio. ID. Audiat hæresis nova ex veteri, iram Dei esse vel maximam, nolle peccatum humiliter confiteri, sed impudenter jactare justitiam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 33:9Mundus sum ego, et absque delicto: immaculatus, et non est iniquitas in me.
Isaiah 58:3Quare jejunavimus, et non aspexisti; humiliavimus animas nostras, et nescisti? Ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas vestra, et omnes debitores vestros repetitis. + 58.3 Quare jejunavimus. Obliti sunt veteris historiæ, quod Dominus non respexit ad munera Cain, eo quod non recte dividebat cum fratre suo, cui charitatem Deo invidebat. Ecce in die. Jejunium Deo acceptum est, non solum a cibis, sed ab omnibus rebus illicitis abstinere. Repetitis. Qui repetit non habentem, Deo facit violentiam.
Jeremiah 2:23Quomodo dicis: Non sum polluta; post Baalim non ambulavi? Vide vias tuas in convalle; scito quid feceris: cursor levis explicans vias suas. + 2.23 Vide vias tuas, id est respice convallem filiorum Ennon, quæ Silœ fontibus irrigatur, ibi cernes delubrum Baal, quem relicto Deo coluisti.
Jeremiah 16:10Et cum annuntiaveris populo huic omnia verba hæc, et dixerint tibi: Quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud? quæ iniquitas nostra, et quod peccatum nostrum, quod peccavimus Domino Deo nostro?
Romans 7:9Ego autem vivebam sine lege aliquando: sed cum venisset mandatum, peccatum revixit. + 7.9 Ego autem vivebam. Patet: quia non ex sua, sed ex persona hominis generaliter loquitur. Ego autem vivebam. Nota duos homines in eodem, interiorem et exteriorem, id est rationem et fomitem, qui est in carne. Interiorem dicit consentire legi, et ejus testimonio bonam esse legem approbat. Exteriorem vero contra interiorem et contra legem repugnare et captivare et per legem majorem potestatem peccandi habere. Sed cum venisset, etc. Hic secundus actus sub lege. Id est: Hic loquitur Apostolus in statu hominis positi sub lege. Revixit. Cœpit apparere et rebellare. Revixit, ait, non vixit. Vixerat enim aliquando in paradiso, quando contra præceptum datum satis apparebat admissum. Sed cum homines nati peccatores sine mandato viverent, tanquam mortuum latebat sine cognitione, quia sine cohibitione: sed data lege, in notitia hominis revixit, quod in notitia primi hominis aliquando vixerat.