Jeremiah 21:1
Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, quando misit ad eum rex Sedecias Phassur filium Melchiæ, et Sophoniam filium Maasiæ sacerdotem, dicens: + 21.1 Verbum quod, etc. Quando misit. HIER. Notandum quod in prophetis, etc., usque ad de quibus dicitur in sequentibus. Phassur filium, etc. Supra pontifex Phassur sive Phascor qui percussit Jeremiam, patrem habuit Emmer: hic autem Phassur filius est Melchiæ, non est enim idem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 22:13Ite et consulite Dominum super me, et super populo, et super omni Juda, de verbis voluminis istius, quod inventum est: magna enim ira Domini succensa est contra nos, quia non audierunt patres nostri verba libri hujus, ut facerent omne quod scriptum est nobis.
2 Kings 25:18Tulit quoque princeps militiæ Saraiam sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum, et tres janitores. + 25.18 Tulit quoque. ID. Non solum populares, sed et fortes et principes in Ecclesia diabolus decipere et peccatores captivare satagit, unde in Job de ipso: Escæ ejus electæ sunt Job 33.. ulit Saraiam, qui interpretatur vinctus, sacerdotem primum, cum primum Ecclesiæ ordinem, qui in episcopis est, amore voluptatis terrenæ vitiorum catena constringit. Similiter Sophoniam, qui interpretatur absconditus, sacerdotem secundum, cum secundi ordinis viros, id est presbyteros qui talentum verbi in terra fodientes absconderant in suum dominium subigit. Et tres inani, qui ostium fidei aperire debuerant, et tenentes clavem scientiæ nec ipsi introierunt, nec alios introire permiserunt. Eunuchus significat fatuas virgines, quæ vasa oleo vacua in manibus tenebant, continentes se a coitu corporali, nec tamen oleum gratiæ et misericordiæ in pectore suo habere volebant. Qui frustra super bellatores constituuntur cum arrogantiam non præcaveant. Quinque viros de his qui steterant coram rege Matth. 5., id est, illos qui quinque sensibus corporis voluptati servientes, regi vitiorum semper assistebant. Sopher principem. ID. Interpretatur dissipans vel dividens: significans eos, qui rudes in Ecclesia, quos ad militiam Christi nutrire debuerant, pravis exemplis dissipans, a cœtu fidelium per errorem sequestrant. Et sexaginta viros e vulgo, id est, stultos operatores, qui merito e vulgo, quia divina consilia discere et factis implere neglexerant. Et sexaginta viros. ID. Hos omnes Nabuzardan duxit ad regem Babylonis, et interfecti sunt, quia diabolus prædam quam ab Ecclesia evellit, ad perpetuæ mortis interfectionem perducere ambit: quos percutit rex confusionis in Reblatha, hoc est in multitudine scelerum, et amore voluptatum. ID. Cum illi qui confessionem nominis Dei in Ecclesia videbantur habere, per scelera multiplicia de terra viventium translati in regnum confusionis et erroris abducuntur, etc., usque ad et vultum Conditoris nostri per sæcula contemplari.
1 Chronicles 9:12Porro Adaias filius Jeroham, filii Phassur, filii Melchiæ, et Maasai filius Adiel filii Jezra, filii Mosollam, filii Mosollamith, filii Emmer.
Nehemiah 11:12et fratres eorum facientes opera templi: octingenti viginti duo. Et Adaia filius Jeroham, filius Phelelia, filius Amsi, filius Zachariæ, filius Pheshur, filius Melchiæ,
Jeremiah 32:1Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, in anno decimo Sedeciæ regis Juda, ipse est annus decimusoctavus Nabuchodonosor. + 32.1 Verbum quod, etc. HIER. Non solum verba, sedet opera prophetarum, sunt nobis in exempla virtutum. Poterat Jeremias nuntiare prospera et frui regis amicitia, sed maluit Deo obedire, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.
Jeremiah 37:1Et regnavit rex Sedecias filius Josiæ pro Jechonia filio Joakim, quem constituit regem Nabuchodonosor rex Babylonis in terra Juda: + 37.1 Et regnavit rex Sedecias, etc. Quod Sedecias post Joachim, etc., usque ad sed omnes iniqui fuerunt et idololatræ, et ideo perierunt.