Ii Regum 22:13
Ite et consulite Dominum super me, et super populo, et super omni Juda, de verbis voluminis istius, quod inventum est: magna enim ira Domini succensa est contra nos, quia non audierunt patres nostri verba libri hujus, ut facerent omne quod scriptum est nobis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 26:14Quod si non audieritis me, nec feceritis omnia mandata mea, + 26.14 Quod si. ISICH. Obedientium bona præcedenti capitulo expressit: quæ autem sint prævaricatorum mala, præsenti capitulo ostendit, quorum quædam ad litteram Judæi passi sunt: omnia vero secundum spiritum.
Deuteronomy 27:26Maledictus qui non permanet in sermonibus legis hujus, nec eos opere perficit: et dicet omnis populus: Amen. + 27.26 Maledictus qui non permanet. Hæc sententia generaliter et præterita et præsentia et dicenda legis mandata complectitur, tanto gravior quanto generalior. Quis enim potest sine trangressione omnibus sermonibus legis permanere, cum et Paulus dicat: Quicunque ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt? Galat. 3. Nemo hanc maledictionem evadere potuit, nec legislator, nisi Christus, unde: Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum, etc.
Deuteronomy 31:17Et irascetur furor meus contra eum in die illo: et derelinquam eum, et abscondam faciem meam ab eo, et erit in devorationem: invenient eum omnia mala et afflictiones, ita ut dicat in illo die: Vere quia non est Deus mecum, invenerunt me hæc mala.
2 Kings 3:11Et ait Josaphat: Estne hic propheta Domini, ut deprecemur Dominum per eum? Et respondit unus de servis regis Israël: Est hic Eliseus filius Saphat, qui fundebat aquam super manus Eliæ.
1 Chronicles 10:13Mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas, eo quod prævaricatus sit mandatum Domini quod præceperat, et non custodierit illud: sed insuper etiam pythonissam consuluerit,
2 Chronicles 34:21Ite, et orate Dominum pro me, et pro reliquiis Israël et Juda, super universis sermonibus libri istius, qui repertus est: magnus enim furor Domini stillavit super nos, eo quod non custodierint patres nostri verba Domini ut facerent omnia quæ scripta sunt in isto volumine.