Jeremiah 39:11
Præceperat autem Nabuchodonosor rex Babylonis de Jeremia Nabuzardan magistro militum, dicens:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
12Tolle illum, et pone super eum oculos tuos, nihilque ei mali facias: sed ut voluerit, sic facias ei.
Cross References
Job 5:19In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tangent te malum. + 5.19 In sex tribulationibus. Ibid. Senario, quem septimus sequitur, præsentis vitæ operatio et discursus signatur: quia, sexto die Deus omnia perficiens, hominem condidit, et septima quievit, qui non habet vesperam, id est, finem; in septima ergo tribulatione liberat, ne in septima malum attingat: quia hic paterne erudiens atterit, sed in die judicii a verbere abscondit.
Jeremiah 15:21et liberabo te de manu pessimorum, et redimam te de manu fortium.]
Jeremiah 40:1Sermo qui factus est ad Jeremiam a Domino, postquam dimissus est a Nabuzardan magistro militiæ de Rama, quando tulit eum vinctum catenis in medio omnium qui migrabant de Jerusalem et Juda, et ducebantur in Babylonem. + 40.1 Sermo qui factus est, etc. Quæritur quomodo hic sermo Domini, etc., usque ad juxta sermonem Domini liberatus est.
Acts 24:23Jussitque centurioni custodire eum, et habere requiem, nec quemquam de suis prohibere ministrare ei. + 24.23 De suis ministrare. ID. Discipulis et sociis; aliter, jussit non prohibere quemquam ministrare ei de suis rebus vel facultatibus.