Jeremiæ 4:9
Et erit in die illa, dicit Dominus: peribit cor regis, et cor principum, et obstupescent sacerdotes, et prophetæ consternabuntur.] + 4.9 Principum. HIER. Qui legem docere debuerunt, et subjectos a leone defendere. Sacerdotes. Qui putantur esse sapientes: Stultam enim fecit Deus sapientiam hujus mundi, quia per illam non cognoverunt Deum. Prophetæ consternabuntur, etc. Aquila, amentes erunt. Quis enim non insaniat, non perdat cor, cum principes et reges et sacerdotes quondam suos sub leone conspexerit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 25:4Et interrupta est civitas: et omnes viri bellatores nocte fugerunt per viam portæ quæ est inter duplicem murum ad hortum regis. Porro Chaldæi obsidebant in circuitu civitatem. Fugit itaque Sedecias per viam quæ ducit ad campestria solitudinis. + 25.4 Et interrupta est, etc. RAB. Interrupta quidem per tentationes varias dæmonum custodia populorum, etc., usque ad qui pravo usu et iniquitatis suæ multitudine gravatur.
Isaiah 19:3Et dirumpetur spiritus Ægypti in visceribus ejus, et consilium ejus præcipitabo; et interrogabunt simulacra sua, et divinos suos, et pythones, et ariolos. + 19.3 Et dirumpetur, etc. ID. Dividetur in contraria voluntas Ægypti, ut non magna sentiant sicut ante, sed spirituali gladio separati, consilium suum cognoscant præcipitatum esse.
Isaiah 19:16In die illa erit Ægyptus quasi mulieres; et stupebunt, et timebunt a facie commotionis manus Domini exercituum, quam ipse movebit super eam. + 19.16 Mulieres. Quas amat Ægyptus, quas solas vult Pharao vivere, necatis viris. Diabolus virtutes interficit, vitia conservat.
Isaiah 22:3Cuncti principes tui fugerunt simul dureque ligati sunt; omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter; procul fugerunt. + 22.3 Cuncti principes, etc. Sicut in Jeremia legitur, Sedechias nocte per muri foramen, etc., usque ad et in Babylonem ducti sunt. Fugerunt. In fuga concordes, quorum princeps est draco fugiens, coluber tortuosus.
Isaiah 29:9Obstupescite et admiramini; fluctuate et vacillate; inebriamini, et non a vino; movemini, et non ab ebrietate. + 29.9 Obstupescite et admiramini. HIER. Post subversionem Jerusalem et templi, id est Ariel contra Scribas et Pharisæos prophetia dirigitur.
Jeremiah 5:31prophetæ prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia. Quid igitur fiet in novissimo ejus?]