Jeremiæ 44:8
provocantes me in operibus manuum vestrarum, sacrificando diis alienis in terra Ægypti, in quam ingressi estis ut habitetis ibi: et dispereatis, et sitis in maledictionem et in opprobrium cunctis gentibus terræ?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 32:25Foris vastabit eos gladius, et intus pavor, juvenem simul ac virginem, lactentem cum homine sene.] + 32.25 Foris. Corpus ignis æterni torquebit exustio, et mentem angustiæ magnitudo; unde: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur Isa. 56.. Juvenem. Nulli scilicet ætati parcetur, quia omnes idololatria maculavit.
2 Kings 17:15Et abjecerunt legitima ejus, et pactum quod pepigit cum patribus eorum, et testificationes quibus contestatus est eos: secutique sunt vanitates, et vane egerunt: et secuti sunt gentes quæ erant per circuitum eorum, super quibus præceperat Dominus eis ut non facerent sicut et illæ faciebant.
Isaiah 3:8Ruit enim Jerusalem, et Judas concidit, quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos majestatis ejus. + 3.8 Ruit enim Jerusalem. Ex persona Prophetæ. Quasi dicat: Ideo non invenient qui velit eis subvenire, quia Dominum blasphemaverunt, dicentes: Dæmonium habes Joan. 8., et hujusmodi. Quia lingua. Quamvis Romani quantum ad se pro tributo quod negabatur, in obsidionem venerunt, tamen præcipue mors Domini causa fuit.
Jeremiah 18:16ut fieret terra eorum in desolationem, et in sibilum sempiternum: omnis qui præterierit per eam obstupescet, et movebit caput suum. + 18.16 Ut fieret terra. ID. Hoc plenius post adventum Domini videtur esse completum, quando nullus Judæorum terram et urbem sanctam ingredi ege permittitur. Sed cum ad planctum venerint, mirantur et deflent vaticinia prophetarum completa.
Jeremiah 25:6et nolite ire post deos alienos, ut serviatis eis, adoretisque eos: neque me ad iracundiam provocetis in operibus manuum vestrarum, et non affligam vos. + 25.6 Post deos, etc. Quasi dicat: Hæc cum superioribus monebam, ne diis alienis serviretis, nec me ad iracundiam provocaretis et nolentem ad pœnam vestram cogeretis.
Jeremiah 29:18et persequar eos in gladio, et in fame, et in pestilentia: et dabo eos in vexationem universis regnis terræ: in maledictionem, et in stuporem, et in sibilum, et in opprobrium cunctis gentibus ad quas ego ejeci eos,