Jeremiæ 45:3
Dixisti: Væ misero mihi ! quoniam addidit Dominus dolorem dolori meo: laboravi in gemitu meo, et requiem non inveni.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2Hæc dicit Dominus Deus Israël ad te, Baruch:
Cross References
Genesis 37:34Scissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore. + 37.34 Scissisque vestibus, etc. ISID. Jacob, posteritatis suæ plorans dispendia, quasi pater filium lugebat amissum, et quasi propheta interitum Judæorum Matth. 26. Scidit vestimentum: quod in passione Domini fecit princeps sacerdotum Luc. 23. Sed et velum templi scissum est, ut prophetaret nudatum populum suum, et divisum ostenderet regnum.
Numbers 11:11et ait ad Dominum: Cur afflixisti servum tuum? quare non invenio gratiam coram te? et cur imposuisti pondus universi populi hujus super me?
Job 16:11Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam: satiati sunt pœnis meis. + 16.11 Aperuerunt super me ora, etc. Ibid. Quia ora sua reprobi exprobrantes aperiunt, cum et errorem prædicare non metuunt, et prædicamenta rectæ fidei irrident. Percusserunt maxillam meam. Maxilla Ecclesiæ, sunt sancti prædicatores, qui vitam carnalium verbo correctionis convertunt: hos reprobi præcipue persequuntur, quos dum etiam necant, illa eos pœna satiat, quæ mentem Ecclesiæ præcipue cruciat, vel castigat. Maxillam meam. Petrus est maxilla, qui mactat et manducat. Samson maxillam asini tenet, et hostes occidit, id est Christus simplices præcones manu virtutis tenet, et a vitiis carnales occidit. Maxilla projecta est in terram, aquas effundit: quia data morti corpora præconum magna ostendunt miracula.
Psalms 6:6Quoniam non est in morte qui memor sit tui; in inferno autem quis confitebitur tibi? + 6.6 Quoniam non est. CASS. Ideo hic festino dimitti, quia post mortem et in inferno non accipitur confessio. In inferno. AUG. Confessus est dives, qui Lazarum vidit, etsi de profundo, cujus comparatione coactus est confiteri mala sua, usque adeo, ut et fratres roget ab his præmoneri: sed post judicium in profundioribus tenebris nullam lucem Dei videbunt, cui confiteantur. Vel, mortem dicit peccatum in quo immemor est Dei qui mandata ejus contemnit. 1
Psalms 69:3Confundantur, et revereantur, qui quærunt animam meam. + 69.3 Confundantur. CAS. Confundi, est de perversitate turbari. Revereantur, ne proles a justitia pœna sequatur. Qui quærunt, etc. AUG. Diversa sunt tempora in Ecclesia: primo, fuit impetus persequentium, unde, qui quærunt; modo, remansit malevolentia cogitantium, unde, qui volunt. ID. 1