Job 16:11
Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam: satiati sunt pœnis meis. + 16.11 Aperuerunt super me ora, etc. Ibid. Quia ora sua reprobi exprobrantes aperiunt, cum et errorem prædicare non metuunt, et prædicamenta rectæ fidei irrident. Percusserunt maxillam meam. Maxilla Ecclesiæ, sunt sancti prædicatores, qui vitam carnalium verbo correctionis convertunt: hos reprobi præcipue persequuntur, quos dum etiam necant, illa eos pœna satiat, quæ mentem Ecclesiæ præcipue cruciat, vel castigat. Maxillam meam. Petrus est maxilla, qui mactat et manducat. Samson maxillam asini tenet, et hostes occidit, id est Christus simplices præcones manu virtutis tenet, et a vitiis carnales occidit. Maxilla projecta est in terram, aquas effundit: quia data morti corpora præconum magna ostendunt miracula.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
God hath delivered me to the ungodly, and turned me over into the hands of the wicked.
In Context
Cross References
Job 1:13Cum autem quadam die filii et filiæ ejus comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti, + 1.13 Cum autem quadam die filii et filiæ, etc. Apostoli et omnes fideles. Major filius Judaicus populus lege generatus; minor, Gentilis in fine vocatus. In domo ergo primogeniti, apostoli convivantur: quia adhuc Scripturæ sacræ deliciis in collectione solius Judaici populi vescebantur, quibus tunc dictum est: In viam gentium ne abieritis Matth. 10.. Comederent et biberent, etc. Comedere, est bonis operibus gaudere: vinum bibere, est desiderio cœlesti æstuare. Fratris sui primogeniti, etc. Prior nascitur in corde sapientia, etc., usque ad ut quid præoccupata mens perdidit, afflicta recipiat.
Psalms 7:14Et in eo paravit vasa mortis, sagittas suas ardentibus effecit. 1
Psalms 31:8Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris; firmabo super te oculos meos. + 31.8 Intellectum tibi dabo. ID. Diapsalma. Respondetur pœnitenti: Intellectum tibi dabo, etc. Ecce psalmus intelligentiæ, ne putetur supplicans negligi, teste Deo. Tu, erue. CASS. Qui promisisti, intellectum tibi dabo. Vel respondet Christus pœnitenti: Lætus finis, dat Deus intellectum: unde alios adhortatur ad idem. 1
Romans 11:32Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur. + 11.32 Conclusit. Id est permisit concludi. Hic videtur aliquo modo mysterium exponere. Conclusit enim Deus omnia in infideli, ut de amaritudine infidelitatis suæ pœnitendo confusi, ad dulcedinem misericordiæ Dei credendo conversi, humiliores permanerent, ut et gratia muneris esset gratissima, et clamarent: Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine Psal. 30. Omnium. Id est Judæorum et gentium, non quod nullum damnaturus sit, quod quidam falso opinati sunt.