The Bible Software
bible.softwareJeremiahJeremiah 46 › Jeremiah 46:2

Jeremiah 46:2

Ad Ægyptum, adversum exercitum Pharaonis Nechao regis Ægypti, qui erat juxta fluvium Euphraten in Charcamis, quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis, in quarto anno Joakim filii Josiæ regis Juda.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Against Egypt, against the army of Pharaoh-necho king of Egypt, which was by the river Euphrates in Carchemish, which Nebuchadrezzar king of Babylon smote in the fourth year of Jehoiakim the son of Josiah king of Judah.

In Context

1Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam contra gentes. + 46.1 Quod factum est verbum, etc. RAB. Hactenus propheta mistim de Juda et Isræl, de Chaldæis et Ægyptiis pro convenientia narrationis egit, etc., usque ad anno Joachim filii Josiæ quando Pharao Nechao rex Ægypti in Charchamis cum Nabuchodonosor pugnavit, et superatus est.

3[Præparate scutum et clypeum, et procedite ad bellum.

Read all of Jeremiah 46

Cross References

2 Kings 24:7Et ultra non addidit rex Ægypti ut egrederetur de terra sua: tulerat enim rex Babylonis, a rivo Ægypti usque ad fluvium Euphraten, omnia quæ fuerant regis Ægypti.

Isaiah 10:9Numquid non principes mei simul reges sunt? numquid non ut Charcamis, sic Calano? et ut Arphad, sic Emath? numquid non ut Damascus, sic Samaria? + 10.9 Nunquid non principes mei simul. Ordo: Reges sunt mei principes, id est, mihi servientes: multos enim reges secum adduxit, quos subjugaverat. Damascus. Damascus est metropolis in Syria: hanc condidit Eliezer, servus Abrahæ; in hac regnavit Rasin.

Isaiah 19:19In die illa erit altare Domini in medio terræ Ægypti, et titulus Domini juxta terminum ejus. + 19.19 In die illa. ID. Hoc non intelligens Onias sacerdos, etc., usque ad et eos usque hodie linguam propriam tenuisse. Et titulus. Titulus Domini evangelica doctrina et apostolica, quæ est usque ad terminos terræ, unde: In omnem terram exivit sonus eorum Psal. 18.. Vel titulus juxta terminum fidei, operatio bona, quæ quantum et fides extendi debet, vel imitatio passionis Christi.

Jeremiah 25:9ecce ego mittam et assumam universas cognationes aquilonis, ait Dominus, et Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum, et adducam eos super terram istam, et super habitatores ejus, et super omnes nationes quæ in circuitu illius sunt: et interficiam eos, et ponam eos in stuporem et in sibilum, et in solitudines sempiternas. + 25.9 Et assumam, etc., Nabuchodonosor servum meum. Non sicut prophetæ et alii sancti, qui Deo serviunt; sed quia in eversione Jerusalem Domini serviat voluntati. Et adducam eos, etc. Hæc sunt præmia contemptorum et Deum audire nolentium. Quidquid ergo mali super nos adducitur, nostra peccata merentur; et sicut gentes contra Jerusalem adductæ sunt, sic hodie contra negligentem Ecclesiam serviunt.

Jeremiah 36:1Et factum est in anno quarto Joakim filii Josiæ regis Juda, factum est verbum hoc ad Jeremiam a Domino, dicens:

Jeremiah 46:14[Annuntiate Ægypto, et auditum facite in Magdalo, et resonet in Memphis, et in Taphnis: dicite: Sta, et præpara te, quia devorabit gladius ea quæ per circuitum tuum sunt. + 46.14 Annuntiate Ægypto. Quasi dicat: Vos qui audistis vaticinium meum, nuntiate Pharaoni quia prope est tempus et tumultus belli.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiah 46:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiah 46:1Jeremiah 46Jeremiah 46:3 →