Jeremiah 48:13
Et confundetur Moab a Chamos sicut confusa est domus Israël a Bethel, in qua habebat fiduciam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Moab shall be ashamed of Chemosh, as the house of Israel was ashamed of Bethel their confidence.
In Context
14Quomodo dicitis: Fortes sumus, et viri robusti ad præliandum?
Cross References
Judges 11:24nonne ea quæ possidet Chamos deus tuus, tibi jure debentur? quæ autem Dominus Deus noster victor obtinuit, in nostram cedent possessionem:
1 Kings 11:7Tunc ædificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte qui est contra Jerusalem, et Moloch idolo filiorum Ammon.
1 Kings 12:29Posuitque unum in Bethel, et alterum in Dan:
1 Kings 18:40Dixitque Elias ad eos: Apprehendite prophetas Baal, et ne unus quidem effugiat ex eis. Quos cum apprehendissent, duxit eos Elias ad torrentem Cison, et interfecit eos ibi. + 18.40 Apprehendite. RAB. Sic Redemptor noster, adveniente die judicii, mittet angelos suos et colligent omnia scandala de regno ejus et mittent eos in stagnum ignis, ubi cruciabuntur secundum duritiam et impœnitens cor eorum.
Isaiah 2:20In die illa projiciet homo idola argenti sui, et simulacra auri sui, quæ fecerat sibi ut adoraret, talpas et vespertiliones. + 2.20 Ut adoraret talpas. HIER. Non in re, sed sicut talpæ, etc., usque ad quibus ad veritatem pervenitur.
Isaiah 45:16Confusi sunt, et erubuerunt omnes: simul abierunt in confusionem fabricatores errorum.