The Bible Software
bible.softwareJeremiæJeremiæ 48 › Jeremiæ 48:2

Jeremiæ 48:2

Non est ultra exsultatio in Moab contra Hesebon: cogitaverunt malum: Venite, et disperdamus eam de gente. Ergo silens conticesces, sequeturque te gladius.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

There shall be no more praise of Moab: in Heshbon they have devised evil against it; come, and let us cut it off from being a nation. Also thou shalt be cut down, O Madmen; the sword shall pursue thee.

In Context

1Ad Moab. [Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Væ super Nabo, quoniam vastata est, et confusa ! capta est Cariathaim, confusa est fortis, et tremuit. + 48.1 Ad Moab hæc dicit Dominus, etc. RAB. Sicut est circumcisio carnalis et spiritualis: sic Moab carnalis et spiritualis. Moab interpretatur, etc., usque ad Est autem Moab provincia Arabum, Nabo civitas nobilis, in qua erat Chamos idolum, quod et Beelphegor.

3Vox clamoris de Oronaim, vastitas et contritio magna.

Read all of Jeremiæ 48

Cross References

Numbers 21:26Urbs Hesebon fuit Sehon regis Amorrhæi, qui pugnavit contra regem Moab: et tulit omnem terram, quæ ditionis illius fuerat usque Arnon. + 21.26 Sehon regis. Sehon, id est loquentis: qui enim sub diabolo agunt, tantum loqui norunt, sed inania loquuntur, ut pote astrologi aliqui et philosophi; fidelium autem regnum, quod a Deo est, non in sermone, sed in virtute Dei I Cor. 4.. Moab. RAB. Moab qui interpretatur, etc., usque ad corruunt et consumuntur.

Esther 3:8Dixitque Aman regi Assuero: Est populus per omnes provincias regni tui dispersus, et a se mutuo separatus, novis utens legibus et cæremoniis, insuper et regis scita contemnens: et optime nosti quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam.

Isaiah 15:1Onus Moab. [Quia nocte vastata est Ar Moab, conticuit; quia nocte vastatus est murus Moab, conticuit. + 15.1 Onus Moab. Hæc est visio Isaiæ habita de onere, id est, de destructione Moab. Moab, filius Loth, cujus progenies et provincia Moab vocata est: in ipsa est Ar, quæ nunc Ariopolis metropolis. Onus Moab. HIER. Est circumcisio carnalis et spiritualis, etc., usque ad Loth quoque, Sodoma per eunte, venit in Segor, et ortus est sol. Ar, id est adversarius, etc., usque ad post a Chaldæis vastati sunt.

Isaiah 16:8Quoniam suburbana Hesebon deserta sunt, et vineam Sabama domini gentium exciderunt: flagella ejus usque ad Jazer pervenerunt, erraverunt in deserto; propagines ejus relictæ sunt, transierunt mare. + 16.8 Suburbana Hesebon. Omnes cogitationes eorum quod significat Hesebon non pertinent ad civitatem Dei; de qua: Fluminis impetus lætificat civitatem Dei Psal. 45.; sed suburbana sunt, ut ad urbem Domini pertinere credantur. Sabama. Attolens altitudinem, etc., usque ad Domini ergo gentium apostoli et apostolici viri vineæ Sabama exciderunt flagella. Erraverunt. Lustrantes universam terram Moab. In deserto. Ut tandem quos interficerent, non haberent. Propagines. Metaphoram vineæ prosequitur. Transierunt mare. ID. Ut mirabilia Domini viderent in profundo tentationum liberati ex eis.

Isaiah 25:10Quia requiescet manus Domini in monte isto; et triturabitur Moab sub eo, sicuti teruntur paleæ in plaustro. + 25.10 Et triturabitur Moab, etc. ID. Licet generaliter de consummatione mundi loqueretur, etc., usque ad per Moab igitur recte intelligimus diabolum filiis Dei semper adversarium. Paleæ in plaustro. Ferratis plaustris teruntur paleæ, ut eas facilius animalia et pascant et ruminent.

Jeremiah 25:17Et accepi calicem de manu Domini, et propinavi cunctis gentibus ad quas misit me Dominus,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiæ 48:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 48:1Jeremiæ 48Jeremiæ 48:3 →