Jeremiah 5:13
Prophetæ fuerunt in ventum locuti, et responsum non fuit in eis: hæc ergo evenient illis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the prophets shall become wind, and the word is not in them: thus shall it be done unto them.
In Context
Cross References
Job 8:2[Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex sermones oris tui? + 8.2 Usquequo loqueris talia. Quasi dicat: quare loqueris inutilia? et spiritus multiplex. Usque loqueris talia. Ibid. Quia gravia sunt iniquo verba ædificationis quasi ferre non possit; et quia non vult corrigi, bene dicta criminatur. Et spiritus multiplex. Ibid. Dum multiplicitatem sermoni ejus tribuit, inopiam intelligentiæ ipsius reprehendit. Et nota esse quatuor genera loquendi. Alii enim ampli sunt ore et sensu, qui laudandi sunt; alii vero utroque stricti, qui miserandi; alii sensu ampli, sed non possunt eloqui, qui sunt adjuvandi; alii sensu inopes, sed lingua torrentes, qui despiciendi: quod iste in crimen Job torquet.
Jeremiah 14:15Idcirco hæc dicit Dominus de prophetis qui prophetant in nomine meo, quos ego non misi, dicentes: Gladius et fames non erit in terra hac: In gladio et fame consumentur prophetæ illi. + 14.15 Hæc dicit Dominus. HIER. Caveat pseudoprophetæ, ne qui decipiendo lactant populum Dei, et ipsi pereant cum deceptis, et jaceant insepulti, et non sit qui operiat ignominiam eorum pulvere pœnitentiæ.
Jeremiah 20:8Quia jam olim loquor, vociferans iniquitatem, et vastitatem clamito: et factus est mihi sermo Domini in opprobrium, et in derisum tota die.
Hosea 9:7Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis. Scitote, Israël, stultum prophetam, insanum virum spiritualem, propter multitudinem iniquitatis tuæ, et multitudinem amentiæ.