The Bible Software
bible.softwareJobJob 8 › Job 8:2

Job 8:2

[Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex sermones oris tui? + 8.2 Usquequo loqueris talia. Quasi dicat: quare loqueris inutilia? et spiritus multiplex. Usque loqueris talia. Ibid. Quia gravia sunt iniquo verba ædificationis quasi ferre non possit; et quia non vult corrigi, bene dicta criminatur. Et spiritus multiplex. Ibid. Dum multiplicitatem sermoni ejus tribuit, inopiam intelligentiæ ipsius reprehendit. Et nota esse quatuor genera loquendi. Alii enim ampli sunt ore et sensu, qui laudandi sunt; alii vero utroque stricti, qui miserandi; alii sensu ampli, sed non possunt eloqui, qui sunt adjuvandi; alii sensu inopes, sed lingua torrentes, qui despiciendi: quod iste in crimen Job torquet.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

How long wilt thou speak these things? and how long shall the words of thy mouth be like a strong wind?

In Context

1Respondens autem Baldad Suhites, dixit: + 8.1 Respondens autem. GREG. Sciendum est imprimis, quia sicut Eliphaz sanctissimum Job de superbia principaliter notavit, licet et de hypocrisi breviter tetigerit, ita et iste de hypocrisi principaliter notare intendit; sed priusquam hoc faciat, quiddam præmittit unde perpenditur quam onerosa ei fuerint verba ipsius Job, verba scilicet ædificationis: quasi ergo ulterius bene loquentem pati non possit, indignative in hæc verba prorupit, dicens:

3Numquid Deus supplantat judicium? aut Omnipotens subvertit quod justum est? + 8.3 Nunquid Deus. GREG. Hæc Job nec negaverat nec ignorabat, etc., usque ad quasi juste perierint, alios feriunt, unde subdit:

Read all of Job 8

Cross References

Exodus 10:7Dixerunt autem servi Pharaonis ad eum: Usquequo patiemur hoc scandalum? dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo; nonne vides quod perierit Ægyptus?

Job 6:9et qui cœpit, ipse me conterat; solvat manum suam, et succidat me? + 6.9 Qui cœpit, ipse me conterat. GREG. in Job lib. 7. Conterit adversarius, et defecit a te homo. Conterit Deus, et fractus a vitiis in virtute solidatur. Qui ergo per flagella Deo appropriare desiderat, dicit: Qui cœpit, ipse conterat, quia aliquando incipit Deus contritionem vitiorum, et in ipso provectus initio homo extollitur, et sic hostis exclusus, gravior assumptis aliis spiritibus surripit, et virtutes conterit. Solvat manum, id est, exerceat effectum; dum enim inflatus longa prosperitate amorem suum per flagella non exercet, quasi manum ad ferienda vitia ligatam tenet, unde peccanti populo dicit: Jam non irascar tibi, et zelus meus recessit a te. Succidat me. Cum enim dolor vel tentatio non percutit, elatio mentis succisa cadit, ut jam quærat manum levantis.

Job 7:11Quapropter et ego non parcam ori meo: loquar in tribulatione spiritus mei; confabulabor cum amaritudine animæ meæ.

Job 15:2[Numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum? + 15.2 Nunquid sapiens respondebit? GREG. Cuncta quæ in sanctis sentiuntur, malis quasi in ventum prolata displicent, nec bonorum verba dicta rationis, sed stimulos furoris existimant. Et implebit ardore. Ibid. Qui etiam quæ se sentiunt contumeliose dicere, student ex Domini defensione palliare, unde subdit:

Job 18:2[Usque ad quem finem verba jactabitis? intelligite prius, et sic loquamur. + 18.2 Usque ad quem finem verba jactabitis. GREG., in Job, l. 14. Beatum Job in superbiam astruit erupisse, quem fatetur verba jactare. Intellige prius. Signat quanta elatione tumuerat, qui Job loqui quod non intelligeret, putabat.

Proverbs 1:22Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quæ sibi sunt noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam? + 1.22 Usquequo. Jam Christum in carne vidistis miracula facientem, quem sprevistis: modo vel resuscitatum a morte diligite, et dimittet quod peccastis. Parvuli. RAB. Parvuli dicuntur sensu tardiores, etc., usque ad quæ filius ipse veniens perfectis sensu contulit?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 8:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 8:1Job 8Job 8:3 →