Jeremiæ 6:4
Sanctificate super eam bellum: consurgite, et ascendamus in meridie: væ nobis, quia declinavit dies; quia longiores factæ sunt umbræ vesperi ! + 6.4 Væ nobis, etc. HIER. Illis dicentibus: Surgite et ascendamus, isti respondent: Væ nobis, etc. Et est hic sensus: Si per diem hoc patimur, quid per noctem patiemur?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 7:2Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercenarius præstolatur finem operis sui, + 7.2 Sicut servus. Bene omnis electus servus dicitur, quamdiu sub jugo corruptionis hujus est, antequam veniat in libertatem gloriæ. Et sicut mercenarius. Qui de gravitate operis lacessit, nisi spe finis relevaretur, sed illo viso nihil putat quod sentit.
Isaiah 5:26Et elevabit signum in nationibus procul, et sibilabit ad eum de finibus terræ: et ecce festinus velociter veniet. + 5.26 Et sibilabit ad eum de finibus terræ, etc. ID. Hebræi hunc locum de Babyloniis intelligunt, etc., usque ad affectu se jungit populo, et ait:
Jeremiah 5:10Ascendite muros ejus, et dissipate: consummationem autem nolite facere: auferte propagines ejus, quia non sunt Domini. + 5.10 Et dissipate. ID. Audiat Ecclesia quam cito muri, etc., usque ad propter clementiam judicis, non propter meritum peccantium.
Jeremiah 15:8Multiplicatæ sunt mihi viduæ ejus super arenam maris: induxi eis super matrem adolescentis vastatorem meridie: misi super civitates repente terrorem. + 15.8 Multiplicatæ sunt mihi. HIER. Diversis medicaminibus cupit Deus salvare peccantes, ut qui contempserant blandientem, timeant minantem.
Joel 3:9Clamate hoc in gentibus, sanctificate bellum, suscitate robustos: accedant, ascendant omnes viri bellatores.
Zephaniah 2:4Quia Gaza destructa erit, et Ascalon in desertum: Azotum in meridie ejicient, et Accaron eradicabitur.