The Bible Software
bible.softwareJeremiæJeremiæ 9 › Jeremiæ 9:2

Jeremiæ 9:2

Quis dabit me in solitudine diversorium viatorum, et derelinquam populum meum, et recedam ab eis? quia omnes adulteri sunt, cœtus prævaricatorum. + 9.2 Quis dabit me, etc. Quasi dicat: Melius est habitare in solitudine, quam inter tanta scelera hominum commorari. Unde in Evangelio: Usquequo sustinebo vos? Matth. 17. Et alibi: Oui intelligit sedebit, quoniam tempus pessimum est Thren. III; Mich. 2..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Oh that I had in the wilderness a lodging place of wayfaring men; that I might leave my people, and go from them! for they be all adulterers, an assembly of treacherous men.

In Context

1[Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrimarum, et plorabo die ac nocte interfectos filiæ populi mei? + 9.1 Quis dabit. HIER. Rex Jerusalem obsessa civitate ab hostibus, etc., usque ad hoc autem tam ex persona Domini, quam ex persona prophetæ intelligi potest.

3Et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis: confortati sunt in terra, quia de malo ad malum egressi sunt, et me non cognoverunt, dicit Dominus. + 9.3 Quia de malo, etc. HIER. De malo in malum transeunt peccatores, etc., usque ad et lingua armantium in blasphemiam.

Read all of Jeremiæ 9

Cross References

Judges 2:10Omnisque illa generatio congregata est ad patres suos: et surrexerunt alii, qui non noverant Dominum, et opera quæ fecerat cum Israël.

Psalms 55:7Inhabitabunt, et abscondent; ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam, + 55.7 Inhabitabunt. AUG. Vel, aliqui ex his qui longe a sanctis, etc., usque ad si enim falsa dicunt de te, cœlum non auferunt, nec isti nocent. 1

Isaiah 59:3Manus enim vestræ pollutæ sunt sanguine, et digiti vestri iniquitate; labia vestra locuta sunt mendacium, et lingua vestra iniquitatem fatur. + 59.3 Manus ejus. HIER. Iniquitates per partes exponit, etc., usque ad et tandem in Filium Dei inclamantes: Sanguis ejus super nos et super filios nostros.

Jeremiah 5:1[Circuite vias Jerusalem, et aspicite, et considerate, et quærite in plateis ejus, an inveniatis virum facientem judicium, et quærentem fidem: et propitius ero ei. + 5.1 Circuite vias. HIER. Grandis amor justitiæ ut non juxta interrogationem Abrahæ, et responsionem Dei, quod pro decem viris justis liberet Deus civitatem, jamjamque perituram; sed si unum invenerit, qui faciat judicium, et quærat fidem.

Jeremiah 5:7Super quo propitius tibi esse potero? filii tui dereliquerunt me, et jurant in his qui non sunt dii. Saturavi eos, et mœchati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur. + 5.7 Saturavi eos. HIER. Audiat hoc qui acceptis divitiis luxuriæ serviunt.

Jeremiah 12:6Nam et fratres tui, et domus patris tui, etiam ipsi pugnaverunt adversum te, et clamaverunt post te plena voce: ne credas eis, cum locuti fuerint tibi bona.] + 12.6 Nam et fratres, etc. HIER. Potest hoc de Christo intelligi, contra quem fratres clamaverunt: Crucifige eum: Non habemus regem nisi Cæsarem Joan. 19..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiæ 9:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 9:1Jeremiæ 9Jeremiæ 9:3 →