The Bible Software
bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 9 › Jeremiæ 9:4

Jeremiæ 9:4

Unusquisque se a proximo suo custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam: quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet. + 9.4 Unusquisque, etc. GREG. Callidus hostis cum a bonorum cordibus expelli se conspicit, eos qui ab illis valde diliguntur exquirit, et per eorum verba blandiens loquitur, qui plus cæteris amantur, ut dum vis amoris cor perforat, facile persuasionis gladius ad intimæ rectitudinis intima irrumpat. A proximo suo. HIER. Quia et inimici hominis domestici ejus Mich. 6.. Fratrum quoque gratia rara. Et tradet pater filium, et filius patrem. Et duo in tres, et tres in duo dividentur Luc. 12..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Take ye heed every one of his neighbour, and trust ye not in any brother: for every brother will utterly supplant, and every neighbour will walk with slanders.

In Context

3Et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis: confortati sunt in terra, quia de malo ad malum egressi sunt, et me non cognoverunt, dicit Dominus. + 9.3 Quia de malo, etc. HIER. De malo in malum transeunt peccatores, etc., usque ad et lingua armantium in blasphemiam.

5Et vir fratrem suum deridebit, et veritatem non loquentur: docuerunt enim linguam suam loqui mendacium; ut inique agerent laboraverunt. + 9.5 Ut inique agerent laboraverunt. GREG. Ac si aperte diceretur: Qui amici esse veritatis sine labore potuerunt, ut peccent, laborant: cumque vivere simpliciter renuunt, laboribus exigunt ut moriantur.

Read all of Jeremiæ 9

Cross References

Genesis 32:28At ille: Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël: quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis? + 32.28 Nequaquam, inquit Jacob, appellabitur nomen tuum, sed, etc. HIERON. in Q. Hebr. Josephus in libro primo Antiquitatum, etc., usque ad nos magis Scripturæ, et angeli, vel Dei, qui Isræl ipsum vocavit, auctoritate ducimur, quam cujuslibet eloquentiæ sæcularis.

Psalms 12:2quamdiu ponam consilia in anima mea; dolorem in corde meo per diem? + 12.2 Quandiu. CAS. Magnus ardor sustinentis, etc., usque ad quia spes protrahitur. Consilia. AUG. Consilio non est opus, etc., usque ad dolens precansque æterna. 1

Psalms 55:11In Deo laudabo verbum; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi: non timebo quid faciat mihi homo. + 55.11 In Deo laudabo verbum. Ibid. Verbum, id est, doctrinam et sermonem; quidquid loquar, laudabo in Domino, id est, ei attribuam: et si quid urget speravi, et ideo non timebo. AUG., HIER. Vel, in Deo Patre Verbum, id est Filium, quia quidquid de Patre, et Filio dicitur secundum substantiam, et de Spiritu sancto. Hoc de potentia Verbi dicitur, qua est æternum et consubstantiale Patri, et postea de humanitate, subdit: In Domino, id est, in Christo, qui Verbum caro factum est. Laudabo sermonem, etc., id est, prædicationes, quibus regulam vivendi et salutem mundo dedit. Hæc duo prædicat iste, potentiam verbi, et humanitatem Christi. In Deo laudabo. Vel ita, ut Trinitas naturæ personaliter per tria verba, quæ ponit. In Deo Patre laudabo Verbum, id est, Filium; In Domino, id est, in Spiritu sancto laudabo sermonem, id est, Filium. 1

Proverbs 4:17Comedunt panem impietatis, et vinum iniquitatis bibunt. + 4.17 Comedunt panem impietatis. In actione scelerum, etc., usque ad testatur Scriptura.

Proverbs 6:19proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias.]

Proverbs 25:18Jaculum, et gladius, et sagitta acuta, homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiæ 9:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 9:3Jeremiæ 9Jeremiæ 9:5 →