Job 1:9
Cui respondens Satan, ait: Numquid Job frustra timet Deum? + 1.9 Nunquid frustra Job timet Deum? etc. Ibid. Diabolus venisse redemptorem senserat, sed, propter humilia quæ passus est, quidquid de deitate suspicatus est, ei in dubium evenit pro sua superbia, et non Deum natum, sed Dei gratia custoditum credidit. Nonne vallasti? Domum vallatam dicit, quia tentando conscientiam ejus penetrare non potuit substantiam, quia electos ejus invadere non præsumpsit. Possessio illius crevit. Ibid. Quasi: quia tot bona in terra recepit, pro his se innocenter gerit: sed innocens non esset si inter adversa staret: quia nequit in die, in nocte adversorum, vult reprobare. Non ergo vires Job, sed quemque verius adversis probare sciens, tentandum expetit. Sed extende, nec vires feriendi sibi tribuit; voluntas ejus semper iniqua, quæ ab ipso est: potestas justa, quæ a Deo; unde: Spiritus Domini malus in Saul, et Domini est per licentiam, et malus per voluntatem. Manum. Ibid. Queritur quod numerus fidelium prædicantibus apostolis augetur: hoc Satan dicere, est talia invidendo cogitare, et de his tabescendo dolere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Then Satan answered the LORD, and said, Doth Job fear God for nought?
In Context
Cross References
Job 1:21et dixit: Nudus egressus sum de utero matris meæ, et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum. + 1.21 Nudus egressus sum. Nudum me huc intrantem terra protulit, nudum me hinc exeuntem terra recipiet. Consolatio ex conditione rerum, quod propria non perdidit, sed accepta et relinquenda recolit: tempus quo necdum ista habuit prævidet qualis exiturus. Consolatur etiam se ex justitia Dei. De utero matris meæ. Mater Christi Synagoga est, quæ in se eum opertum littera tenuit, nec nudum in deitate vidit, sed ab ea nudus ad Gentes venit. Ecce Joseph, quem purum hominem credens Synagoga, adulterino complexu eum constringere voluit: cui tegmen litteræ reliquit, et se conspicuum Gentibus præbuit. Sed nudus revertetur, cum in fine mundi reliquiis Isræl Deus innotescet. Dominus dedit. Judæa dum venturum credidit, abstulit, cum ipsa venientem contempsit. Sicut Domino placuit. Cum turbamur, ad judicium Dei recurrere debemus, et majores laudes reddere, quia pulsari verius nos novimus.
Job 21:14Qui dixerunt Deo: Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus. + 21.14 Qui dixerunt Deo: Recede a nobis. GREG. Dicunt Deo: Recede a nobis, qui ei ad se præbere aditum recusant, eumque pravis actibus impugnant. Scientiam viarum tuarum. Via Dei pax, humilitas, patientia est: quæ qui despiciunt, dicunt: Scientiam viarum tuarum nolumus.
Matthew 16:26Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? + 16.26 Quid enim prodest. Ecclesia habet tempus persecutionis: habet et tempus pacis. Hæc tempora designat in præceptis. Nam tempore persecutionis ponenda est anima, et tempore pacis frangenda sunt terrena desideria. Aut quam, etc. Nec lucra, nec timor, nec aliquid aliud retrahat a salute: quia quam commutationem dabit homo, etc. Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo Psal. 115.. Vel nihil terrenum pro anima perdita poterit homo dare.
1 Timothy 6:6Est autem quæstus magnus pietas cum sufficientia.