bible.software › Job › Job 1 › Job 1:17
Job 1:17
Sed et illo adhuc loquente, venit alius, et dixit: Chaldæi fecerunt tres turmas, et invaserunt camelos, et tulerunt eos, necnon et pueros percusserunt gladio: et ego fugi solus, ut nuntiarem tibi. + 1.17 Chaldæi fecerunt, etc. Chaldæi interpretantur feroces, etc., usque ad isti pueros percusserunt gladio, id est, persuasione sinistra, etc. Camelos, etc. Camelus mundum animal partim, etc., usque ad et sola discretio animo quod ploret renuntiat. Ut nuntiarem tibi, etc. Nuntiantur mala, et multa, et subita, ut super vulnus vulnere irrogato impatienter ferat; et callidus hostis non tam jactura rerum quam ordine nuntiorum pertentat. Prius prava nuntiat, post majora, tandem mortem filiorum: ne jam orbato vilesceret rerum amissio, cum non essent hæredes quibus hoc servaret. Gradatim ergo deteriora audit, ut in ejus corde omne vulnus locum inveniat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
While he was yet speaking, there came also another, and said, The Chaldeans made out three bands, and fell upon the camels, and have carried them away, yea, and slain the servants with the edge of the sword; and I only am escaped alone to tell thee.
In Context
16Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter, et dixit: Ignis Dei cecidit e cælo, et tactas oves puerosque consumpsit: et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi. + 1.16 Ignis Dei cecidit e cœlo. Cœlum doctores legis, sacerdotes, de quibus ignis invidiæ cadit super oves et pueros, id est, innocentes et infirmos. Puer sanus redit, quia vera dixisse prophetiam claruit zelus apprehendit populum ineruditum. Ibid. Oves cogitationum innocentia. Ignis de cœlo, id est, ab æreis potestatibus flamma livoris irruit, et sæpe mundas cogitationes ardore libidinis accendit: qui ignis est Dei, non facientis, sed permittentis; et quia subito impulsu circumspectiones obruuntur, custodes pueri occiduntur. Sed sola discretio, id est, ratio animo damna nuntiat, et quasi Dominum ad lamenta vocat.
18Adhuc loquebatur ille, et ecce alius intravit, et dixit: Filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti, + 1.18 Filiis tuis, etc. GREG., Filii et filiæ ut dictum est sunt apostoli et plebes subditæ, qui in Judæa Scriptura vescebantur. Ventus, id est, fortis tentatio a deserto, id est, cordibus Judæorum, vel immundis spiritibus prorumpit: et quatuor angulos in quibus stat domus, sacerdotes, scribas, seniores populi, Pharisæos, commovit. Domus, id est, Judæa in persecutione Domini cadens apostolos in desperatione obruit. Et verus est sermo de persecutore populo: Dilectus meus in domo mea fecit scelera multa Jer. 11., Et de apostolis: Proximi mei a longe steterunt Psal. 37.. Et: Percutiam pastorem, et dispergentur oves Matth. 26., etc. In domo fratris, id est, in majoris fratris convivio Satan obruit filios, quia per negligentiam majorum quærit aditum in mortem minorum; et in alios magis accipit vires, quando eos qui per custodiam aliis præsunt, servire lætitiæ conspicit. Non quidem illi ventri vacabant; sed cum inter convivia intentio mentis bona minus fervet, minus prævidet.
Read all of Job 1
Cross References
Genesis 11:28Mortuusque est Aran ante Thare patrem suum, in terra nativitatis suæ, in Ur Chaldæorum.
2 Samuel 1:3Dixitque ad eum David: Unde venis? Qui ait ad eum: De castris Israël fugi.
Isaiah 23:13Ecce terra Chaldæorum, talis populus non fuit: Assur fundavit eam; in captivitatem traduxerunt robustos ejus, suffoderunt domos ejus, posuerunt eam in ruinam. + 23.13 Talis populus non fuit. Usque ad mortem Nabuchodonosor fortissimi super omnes Chaldæi et Assyrii; postea populus Græcorum et Romanorum fortior fuit. Suffoderunt. Quando Nabuchodonosor Tyrum invasit navigio, non solum murum, sed et domos subvertit; et quæ erat negotiatio civitatum, facta est per septuaginta annos siccatio sagenarum.
This Verse In Other Editions
Study Job 1:17