Job 1:16
Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter, et dixit: Ignis Dei cecidit e cælo, et tactas oves puerosque consumpsit: et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi. + 1.16 Ignis Dei cecidit e cœlo. Cœlum doctores legis, sacerdotes, de quibus ignis invidiæ cadit super oves et pueros, id est, innocentes et infirmos. Puer sanus redit, quia vera dixisse prophetiam claruit zelus apprehendit populum ineruditum. Ibid. Oves cogitationum innocentia. Ignis de cœlo, id est, ab æreis potestatibus flamma livoris irruit, et sæpe mundas cogitationes ardore libidinis accendit: qui ignis est Dei, non facientis, sed permittentis; et quia subito impulsu circumspectiones obruuntur, custodes pueri occiduntur. Sed sola discretio, id est, ratio animo damna nuntiat, et quasi Dominum ad lamenta vocat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 9:28Orate Dominum ut desinant tonitrua Dei, et grando: ut dimittam vos, et nequaquam hic ultra maneatis.
Leviticus 10:2Egressusque ignis a Domino, devoravit eos, et mortui sunt coram Domino.
1 Samuel 14:15Et factum est miraculum in castris per agros: sed et omnis populus stationis eorum qui ierant ad prædandum, obstupuit, et conturbata est terra: et accidit quasi miraculum a Deo.
2 Kings 1:10Respondensque Elias, dixit quinquagenario: Si homo Dei sum, descendat ignis de cælo, et devoret te, et quinquaginta tuos. Descendit itaque ignis de cælo, et devoravit eum, et quinquaginta qui erant cum eo.
2 Kings 1:14Ecce descendit ignis de cælo, et devoravit duos principes quinquagenarios primos, et quinquagenos qui cum eis erant: sed nunc obsecro ut miserearis animæ meæ.
Amos 7:4Hæc ostendit mihi Dominus Deus: et ecce vocabat judicium ad ignem Dominus Deus; et devoravit abyssum multam, et comedit simul partem.