The Bible Software
bible.softwareJobJob 10 › Job 10:11

Job 10:11

Pelle et carnibus vestisti me; ossibus et nervis compegisti me. + 10.11 Pelle et carnalibus. Id est carnalium motuum obsidione mens vallatur; qui autem exterius laxat ad bella, intus roborat per ossa virtutum, ut humilis sit et fortis. Ideo autem Deus recte vivendi rectitudinem tribuit, quia præteritis delictis parcit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thou hast clothed me with skin and flesh, and hast fenced me with bones and sinews.

In Context

10Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti? + 10.10 Nonne sicut lac, etc. Factus homo ut lutum, propagatus autem sicut lac mulgetur semine, ut caseus coagulatur in carne. Carne et pelle induitur, ossibus et nervis solidatur. Post creationem corporis, quod minus est, subditur mira aspiratio vivificationis. Nonne sicut lac, dum mens per Spiritum Dei et vetustate trahitur sicut lac mulgetur, quia in quadam inchoatione formatur; sicut caseus coagulatur, cum pinguescens cogitationibus stringitur, ut jam non defluat desideriis, sed in uno amore solidetur. Sed contra hæc rudimenta caro ex veteri usu murmurat.

12Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum. + 10.12 Vitam et misericordiam. Ibid. Sed hæc bona frustra dedit, nisi ipse custodiat, unde subdit: Et visitatio tua. Eadem de interiori homine, etc., usque ad dona Dei cogitat subtilius. Vitam et misericordiam. Ibid. Vita datur cum malis mentibus, etc., usque ad postquam, de se dixit dona misericordiæ generaliter, subdit:

Read all of Job 10

Cross References

Psalms 139:13Cognovi quia faciet Dominus judicium inopis, et vindictam pauperum. 1

2 Corinthians 5:2Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quæ de cælo est, superindui cupientes: + 5.2 Nam. Non solum pro præsenti inhabitatione, sed etiam, in hoc, id est in consideratione hujus tantæ gloriæ, ingemiscimus. Ex dilatione desiderii: quod non faceremus, nisi essemus certi. In cujus rei figura Axa filia Caleb petiit irriguum superius et irriguum inferius, ut nos lacrymas effundamus, non solum pro præsentis incolatus miseria, sed pro dilatione supernæ gloriæ. Ingemiscimus, quia cupimus super invocationem animæ, quam jam accepimus. De cœlo. Id est, optamus habere immortale et impassibile corpus, ad similitudinem cœlestium. Nam et qui, etc. Quasi dicat: Nos perfectiores pro dilatione gemimus, quia etiam minus perfecti, qui carnem fovent. Inter hos autem se Apostolus connumerat ne illi de se minus sentiant.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 10:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 10:10Job 10Job 10:12 →