The Bible Software
bible.softwareJobJob 10 › Job 10:12

Job 10:12

Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum. + 10.12 Vitam et misericordiam. Ibid. Sed hæc bona frustra dedit, nisi ipse custodiat, unde subdit: Et visitatio tua. Eadem de interiori homine, etc., usque ad dona Dei cogitat subtilius. Vitam et misericordiam. Ibid. Vita datur cum malis mentibus, etc., usque ad postquam, de se dixit dona misericordiæ generaliter, subdit:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thou hast granted me life and favour, and thy visitation hath preserved my spirit.

In Context

11Pelle et carnibus vestisti me; ossibus et nervis compegisti me. + 10.11 Pelle et carnalibus. Id est carnalium motuum obsidione mens vallatur; qui autem exterius laxat ad bella, intus roborat per ossa virtutum, ut humilis sit et fortis. Ideo autem Deus recte vivendi rectitudinem tribuit, quia præteritis delictis parcit.

13Licet hæc celes in corde tuo, tamen scio quia universorum memineris. + 10.13 Tamen scio, quia universorum memineris quod dicitur, cur de me trepido, qui omnes gentes colligendas scio. Licet hæc celes in corde. Ibid. Quia adhuc non indicas aperto sermone. Certi de venia, solent prioris nequitiæ memoria tangi, et illicita cogitatione nolentes pulsari, unde subdit:

Read all of Job 10

Cross References

Genesis 19:19quia invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum, ut salvares animam meam, nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum, et moriar:

Matthew 6:25Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum? + 6.25 Ideo dico vobis, etc. Quia non potestis Deo servire et mammonæ. Ne sitis solliciti, quod est servire divitiis. Contemptum sæculi et fiduciam futurorum toto sermone præcepit, dum et mala sustinere et non ulcisci, et inimicos diligere jussit, et humanam gloriam fugere. Nunc vult confirmare per fidem in spe æternorum, quia plures sunt quos amor præsentium et desperatio futurorum torpentes facit. In sudore vultus paratur panis, sed labor est exercendus, sollicitudo tollenda est, quæ mentem perturbat: dum timet ne aut possessa dispereant aut eleborata non contingant. Animæ vestræ. Id est animalitati cui hæc necessaria sunt. Totam spem Deo committite, quia nihil, nisi quod decrevit ille, potestis acquirere vel retinere. Anima hic ponitur pro vita, quæ cibo sustentatur, ut ibi: Qui amat animam suam, perdet eam Joan. 12.. Animalitas cibo alitur: et ponitur hic pro vita: vivit cum pecoribus. Quam qui perdit propter Christum, inveniet eam spiritualem in vitam æternam. Nonne anima? etc. Non vita propter escam, nec corpus propter vestimentum, sed econtra. Ideo non sit sollicitus animus, ut percipiat quod propter se creatum est. Quasi dicat: Qui dedit majora, id est vitam et corpus, dabit et minora, id est victum et vestes. In his promissis veritatis nemo dubitet: Sit homo quod esse debet, mox adduntur ei omnia propter quem sunt facta.

Acts 17:28In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus: sicut et quidam vestrorum poëtarum dixerunt: Ipsius enim et genus sumus. + 17.28 In ipso enim vivimus. AUG. Quia id operatur in nobis, quod vivimus, movemur et sumus, etc., usque ad quia quid non ex ipso de quo dicitur: Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia Rom. 2.? Sicut et quidam vestrorum pœtarum. His qui prophetas non recipiebant, non Moysi, non Isaiæ, vel alicujus prophetarum, sed auctorum suorum loquitur testimonium, versum Arati ponens, et de falsis eorum quibus contradicere non poterant, suam veritatem conservat et confirmat. Ipsius enim, etc. De Arato pœta hoc sumptum est testimonium, non de divina pagina, ne nova videatur inferre.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 10:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 10:11Job 10Job 10:13 →