The Bible Software
bible.software › Corinthios Ii › Corinthios Ii 5 › Corinthios Ii 5:2

Corinthios Ii 5:2

Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quæ de cælo est, superindui cupientes: + 5.2 Nam. Non solum pro præsenti inhabitatione, sed etiam, in hoc, id est in consideratione hujus tantæ gloriæ, ingemiscimus. Ex dilatione desiderii: quod non faceremus, nisi essemus certi. In cujus rei figura Axa filia Caleb petiit irriguum superius et irriguum inferius, ut nos lacrymas effundamus, non solum pro præsentis incolatus miseria, sed pro dilatione supernæ gloriæ. Ingemiscimus, quia cupimus super invocationem animæ, quam jam accepimus. De cœlo. Id est, optamus habere immortale et impassibile corpus, ad similitudinem cœlestium. Nam et qui, etc. Quasi dicat: Nos perfectiores pro dilatione gemimus, quia etiam minus perfecti, qui carnem fovent. Inter hos autem se Apostolus connumerat ne illi de se minus sentiant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For in this we groan, earnestly desiring to be clothed upon with our house which is from heaven:

In Context

1Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod ædificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, æternam in cælis. + 5.1 Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur quod ædificationem, etc. Id est corpus immortale habebimus, si corpus per tribulationes dissolvatur, et ideo, quoniam sic dissolvetur, ut conditio et causa sit præmissa. Non manufactam, sed æternam. Id est non hominum complexione factam, scilicet, non humanæ generationis ope productam nec humanis fomentis auctam, sed a Deo ineffabiliter compactam. Æternam. Quia in ea sine manebitur.

3si tamen vestiti, non nudi inveniamur. + 5.3 Si tamen vestiti gloria promissionis; non nudi. Hoc desiderant sancti, ne resurgentes recepto corpore, nudi, id est alieni a promissa gloria inveniantur. Hoc enim opus est: ut induti corpore, superinduantur gloria, quæ est immutatio in claritate. Gravati eo corpore: quo tamen nolumus mortem nobis tolli, sed superindui, id est a Deo vestiri stola immortalitatis quæ destruat mortalitatem, non ut superveniat.

Read all of Corinthios Ii 5

Cross References

Romans 7:24Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? + 7.24 Infelix. Non in mente, sed in carne. Quis me liberabit? Liberabitur cum mortale hoc induet immortalitatem, ubi nulla concupiscentia permanebit.

1 Corinthians 15:53Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem: et mortale hoc induere immortalitatem.

Philippians 1:23Coarctor autem e duobus: desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Corinthios Ii 5:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Corinthios Ii 5:1Corinthios Ii 5Corinthios Ii 5:3 →