The Bible Software
bible.softwareJobJob 10 › Job 10:13

Job 10:13

Licet hæc celes in corde tuo, tamen scio quia universorum memineris. + 10.13 Tamen scio, quia universorum memineris quod dicitur, cur de me trepido, qui omnes gentes colligendas scio. Licet hæc celes in corde. Ibid. Quia adhuc non indicas aperto sermone. Certi de venia, solent prioris nequitiæ memoria tangi, et illicita cogitatione nolentes pulsari, unde subdit:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And these things hast thou hid in thine heart: I know that this is with thee.

In Context

12Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum. + 10.12 Vitam et misericordiam. Ibid. Sed hæc bona frustra dedit, nisi ipse custodiat, unde subdit: Et visitatio tua. Eadem de interiori homine, etc., usque ad dona Dei cogitat subtilius. Vitam et misericordiam. Ibid. Vita datur cum malis mentibus, etc., usque ad postquam, de se dixit dona misericordiæ generaliter, subdit:

14Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris? + 10.14 Si peccavi. Ad horam parcit Deus, etc., usque ad sed pulsati in solo auxilio Dei spem fortius figant.

Read all of Job 10

Cross References

Job 23:9Si ad sinistram, quid agam? non apprehendam eum; si me vertam ad dexteram, non videbo illum.

Job 23:14Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia præsto sunt ei. + 23.14 Cum expleverit. Explet in me voluntatem suam, quia multis me percussionibus affligit. Sed multa similia præsto sunt ei, quia si ferire cogitat, adhuc invenitur, ubi plaga crescat.

Isaiah 45:7formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum: ego Dominus faciens omnia hæc. + 45.7 Tenebras. Noctem vel captivitatem. Quasi pœnitentes misertus a captivitate reduco; iratus peccantes captivo. Malum. ID. Bellum, scilicet afflictionem secundum quod dicitur: Sufficit diei malitia sua. Confundantur ergo qui Deum malorum conditorem arbitrantur. Hic enim malum non contrarium bono, sed pro afflictione ponitur et bello.

Isaiah 46:9Recordamini prioris sæculi, quoniam ego sum Deus, et non est ultra deus, nec est similis mei.

Romans 11:33O altitudo divitiarum sapientiæ, et scientiæ Dei: quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus ! + 11.33 O altitudo, etc. Præmiserat sententiam miræ profunditatis, cujus profunditatis veluti horrore perculsus, exclamat o altitudo, etc. Valde enim parvum sensum habemus ad discutiendam justitiam judiciorum Dei, ad discutiendam gratiam gratuitam nullis meritis præcedentibus redditam. Nec tam movet nos, quod gratia præstatur indignis, quam quod æque indignis aliis denegatur. AUG., lib. de Spirit, et lit., c. 36 in fine. Scio quod sicut impossibilitas, et ita iniquitas non est apud Deum, etc., usque ad ut prius permitteret eos concludi in infidelitate. ID. Aliquando filiis infidelium præstatur Dei gratia, etc., usque ad et si non in hac vita, certe in altera, etc. Viæ ejus. Id est impletiones dispositionis, quia nec in exhibitione potest cognosci quod disposuit. Consiliarius. Patris consiliarius est unigenitus Filius ejus, qui et Angelus magni consilii appellatur. Sed ex hominibus et angelis nullus fuit ei consiliarius.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 10:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 10:12Job 10Job 10:14 →