Job 10:2
Dicam Deo: Noli me condemnare; indica mihi cur me ita judices. + 10.2 Dicam Deo: Noli me condemnare, quia pœna mea exstinguit tua supplicia. Indica mihi cur me ita judices, id est flagellas, utrum ad securitatem vel pro qua culpa specialiter; quia etsi justus, habet tamen aliqua mala: et ideo, petit ut Deus se sibi indicet, ut quod Deus in eo punit, ipse quoque flendo puniat. Ideo causam quæro; scio enim quod non injuste. Cur me ita judices. Duobus modis hic judicat. Vel pœnam immittit, etc., usque ad quem et feriendo in innocentia custodit. Dicit ergo:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
I will say unto God, Do not condemn me; shew me wherefore thou contendest with me.
In Context
Cross References
Job 8:5tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum, et Omnipotentem fueris deprecatus;
Job 13:23Quantas habeo iniquitates et peccata? scelera mea et delicta ostende mihi. + 13.23 Quantas habeo iniquitates, etc. Justorum labor est, ut semetipsos inveniant, invenientes flendo atque corrigendo ad meliora perducant. Gravior videtur iniquitas quam peccatum, scelus quam delictum.
Job 33:13Adversus eum contendis, quod non ad omnia verba responderit tibi?
Psalms 6:1In finem, in carminibus. Psalmus David. Pro octava. + 6.1 Octava est adventus Domini, in qua peccator timet argui, et ideo pœnitet. AUG. Octavam dicunt aliqui adventum Domini, etc., usque ad unde timens Ecclesia hic orat. 1
Psalms 27:7Dominus adjutor meus et protector meus; in ipso speravit cor meum, et adjutus sum: et refloruit caro mea, et ex voluntate mea confitebor ei. 1