Job 10:3
Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum adjuves? + 10.3 Nunquid bonum. Interrogatio hæc negationem exigit, etc., usque ad quia infirmum considerat. Opus manuum. Quasi impie non perdis quem gratuito fecisti. Impiorum, id est malignorum spirituum, qui cum ad vitam redire nequeunt, socios ad mortem quærunt, quorum consilium fuit, ut Job rectum in prosperis, frangerent adversis; sed Deus supra vires non sinit tentari.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 9:22Unum est quod locutus sum: et innocentem et impium ipse consumit. + 9.22 Unum est quod locutus sum. Ibid. Vel innocens consumitur, etc., usque ad nostram duplam carnis et animæ destruat.
Job 14:15Vocabis me, et ego respondebo tibi: operi manuum tuarum porriges dexteram. + 14.15 Vocabis me et ego respondebo. Tunc vocanti Deo veraciter respondemus, quando ad summæ incorruptionis jussum incorruptibiles resurgemus. Operi manuum tuarum porriges dexteram, ac si dicat: Idcirco corruptibilis creatura persistere ad incorruptionem poterit, quia manu tuæ potestatis erigetur; vel dextera, Filius dicitur, qui incarnatus ad erigendum hominem missus est.
Job 21:16Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium impiorum longe sit a me. + 21.16 Verumtamen quia non sunt. Bona in manu habet, qui despiciendo temporalia, sub dominio mentis premit. At quisquis ea nimie diligit, se magis illis quam ipsa sibi supponit. Consilium eorum longe. Consilium impiorum est terrenam gloriam quærere, æternam negligere. Sed quia in hac vita non continue prosperantur, sequitur:
Job 34:5Quia dixit Job: Justus sum, et Deus subvertit judicium meum.
Job 36:7Non auferet a justo oculos suos: et reges in solio collocat in perpetuum, et illi eriguntur.
Job 40:2[Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, et indica mihi.