The Bible Software
bible.softwareJobJob 10 › Job 10:1

Job 10:1

[Tædet animam meam vitæ meæ; dimittam adversum me eloquium meum: loquar in amaritudine animæ meæ. + 10.1 Tædet animam meam vitæ meæ. Ibid. Cum autem hæc vita vilescit amore cœlestis, qui defendebat culpas, jam eas accusat. Et hoc est: Dimittam eloquium quo utebar in defensione mea. Adversum me, quia confitendo me accuso, non ut qui adhuc erubescit confiteri, quia non tanto desiderio mala deserit, sed quia aliquando aperte confitens non gemit, sed lugenda gaudens dicit, subdit: Loquar in amaritudine, ut amaritudo puniat, quod lingua accusat. Ex pœnitentia nascitur securitas, et confidentior interrogat, quomodo erga se agatur. Et hoc est:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

My soul is weary of my life; I will leave my complaint upon myself; I will speak in the bitterness of my soul.

In Context

2Dicam Deo: Noli me condemnare; indica mihi cur me ita judices. + 10.2 Dicam Deo: Noli me condemnare, quia pœna mea exstinguit tua supplicia. Indica mihi cur me ita judices, id est flagellas, utrum ad securitatem vel pro qua culpa specialiter; quia etsi justus, habet tamen aliqua mala: et ideo, petit ut Deus se sibi indicet, ut quod Deus in eo punit, ipse quoque flendo puniat. Ideo causam quæro; scio enim quod non injuste. Cur me ita judices. Duobus modis hic judicat. Vel pœnam immittit, etc., usque ad quem et feriendo in innocentia custodit. Dicit ergo:

Read all of Job 10

Cross References

Numbers 11:15Sin aliter tibi videtur, obsecro ut interficias me, et inveniam gratiam in oculis tuis, ne tantis afficiar malis.

Job 3:20Quare misero data est lux, et vita his qui in amaritudine animæ sunt: + 3.20 Quare misero data est lux? GREG. in lib. Job lib. 5. Contemplatus requiem, ubi liber a Domino despicit sæculi prospera, quæ ab ea retrahunt. Quare misero data est lux, id est, prosperitas in peregrinationis miseria: quia, si non justum penitus opprimit, tamen mentem in amorem Dei et in dispensatione sui dividit; unde addit: Et vita his qui, etc. Amaritudo est omni justo, etc., usque ad vel in regimine præesse.

Job 5:20In fame eruet te de morte, et in bello de manu gladii. + 5.20 In fame. Ibid. Enumerat mala præsentis vitæ et adjutoria Dei. Fames mentis est silentium verbi Dei: quo subtracto, tentatio carnis invalescit, quæ est bellum. Sed Deus etiam in fame a morte animam eripit, quia verbo suo reficit. Et in bello. Contra tentationes carnis fortes facit. Sed talis factus aliquando detractiones metuit, unde addit:

Job 6:8Quis det ut veniat petitio mea, et quod expecto tribuat mihi Deus?

Job 6:26Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis. + 6.26 Et in ventum. In ventum verba proferre, etc., usque ad sit ergo ostium linguæ quod modo claudatur, modo aperiatur.

Job 7:16Desperavi: nequaquam ultra jam vivam: parce mihi, nihil enim sunt dies mei. + 7.16 Parce mihi, Domine, ut æterna des, quia contemptu illorum hæc melius sperantur. Dum parci sibi petit, probat quod non a Deo desperavit; quod est, suspendium elegit, hoc est, desperavit, de eodem intulit, parce: quod est, mortem ossa: hoc est, non ultra vivant hoc tertio. Nihil enim sunt dies mei. Qui æterna considerat, ad se rediens bene hos dies nihil vocat, et districte judicari formidat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 10:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Job 10Job 10:2 →