The Bible Software
bible.softwareJobJob 10 › Job 10:21

Job 10:21

antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine: + 10.21 Antequam vadam. Infernus terra dicitur, quia ibi captivi tenentur. Antequam vadam. Non quod qui plangit vadat, sed quod vadat qui non plangit: ut si dicam debitori, solve priusquam te constringam. Non revertar. Ibid. Quia damnatos ultra misericordia non liberat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Before I go whence I shall not return, even to the land of darkness and the shadow of death;

In Context

20Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi? dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum, + 10.20 Nunquid non paucitas dierum meorum. Ibid. Non capiat me delectatio præsentis vitæ, quia cito transit. Dimitte ergo me... dolorem meum. Ibid. Id est flagella tempera, etc., usque ad quod maxime facit prævisio inferni, unde ait:

22terram miseriæ et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.] + 10.22 Miseriæ et tenebrarum. Quia foris dolor cruciat, quos cæcitas mentis intus obscurat; vel, ibi nemo ultra ad lucem redit, sicut in ista: ubi etsi sit miseria per conversionem licet reverti ad lucem. Umbra mortis. Mors est separatio a Deo; umbra obscuritas ejus; quia ignis pœnalis cremationem habet, et non lucem, ut in utroque puniantur, qui in utroque peccaverunt. Nullus ordo. Ibid. Non quod Deus non ordinet, usque ad qualitas rerum non servatur. Unde et addit: Sempiternus horror. Hic timor est futuri mali, etc., usque ad ne venirent ad tormenta quos in pœna videret qui Lazarum vidit.

Read all of Job 10

Cross References

2 Samuel 14:14Omnes morimur, et quasi aquæ dilabimur in terram, quæ non revertuntur: nec vult Deus perire animam, sed retractat cogitans ne penitus pereat qui abjectus est.

Job 3:13Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem + 3.13 Nunc enim. Ibid. Per nunc, quod est præsentis temporis, stantem semper in præsenti, id est, æternam quietem designat. Requiescerem cum regibus. Id est, angelis, quod subjecta regunt. Qui et consules, quia nobis voluntatem Dei nuntiando consulunt. Vel reges, dicit sanctos prædicatores, qui se regunt, et consules terræ, quia terrenis bene consulunt. Dicit ergo quod si non peccaret, illuc etiam non redemptus ascenderet, ad quod apostoli et sancti prædicatores post redemptionem cum magno labore perveniunt, qui non differuntur ut antiqui, sed mox post mortem intrant cœlum. Qui ædificant, Omnis terrenus densis cogitationum tumultibus corde comprimitur, et frequentia desideriorum quasi turbarum calcatur. Sed solitudines ædificare, est a secreto cordis terrenorum desideriorum tumultus expellere, et in amorem intimæ quietis anhelare, ut possit dici: Unam petii a Domino, et hanc requiram, etc.

Job 7:9Sicut consumitur nubes, et pertransit, sic qui descenderit ad inferos, non ascendet. + 7.9 Sicut consumitur nubes. Ibid. Nubes ad alta levatur, etc., usque ad vade in domum tuam.

Job 16:22atque utinam sic judicaretur vir cum Deo, quomodo judicatur filius hominis cum collega suo. + 16.22 Atque utinam, etc. Peccatores quidem nos, etc., usque ad sed tamen de ejus brevitate se consolatur.

Psalms 23:4Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo: + 23.4 Quis stabit? HIER. Multi enim ascendunt, qui non permanent. ID. Innocens: ad proximum, manu et corde, et qui sibi innocens, etc., usque ad præsentiam et cognitionem desiderent. Qui non accepit. AUG., HIER. Id est, qui non deputavit animam rebus non permanentibus, sed eam sentiens immortalem æterna desiderabit, et ideo non juravit in dolo. In vano. HIER. Id est, qui nullis eam fecibus peccaminum post baptismum maculavit. 1

Psalms 88:6Confitebuntur cæli mirabilia tua, Domine; etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum. + 88.6 Confitebuntur cœli. CAS. Diapsalma. Secundo diversis modis laudes, et potentiam Dei describit, quasi, sicut dixisti, ita fiet. Confitebuntur, laudabunt. Confitebuntur cœli mirabilia. In omni enim misericordia perditorum, in justificatione impiorum quid laudamus nisi mirabilia Dei? Laudas quia surrexerunt mortui, plus lauda quia redempti sunt perditi. Vides enim hominem heri voraginem ebrietatis, hodie ornamentum sobrietatis. Vides enim hominem heri cœnum luxuriæ, hodie decus temperantiæ: heri blasphematorem Dei, hodie laudatorem Dei. Vides hominem heri servum creaturæ, hodie cultorem Creatoris: hæc sunt mirabilia quæ confitentur cœli. Etenim veritatem. CASS. Vel sine enim. Mirabilia quomodo omnia agit et administrat ubique. Veritas in Ecclesia ubi creditur, Verbum caro factum, et quod Trinitas, prius Deus. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 10:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 10:20Job 10Job 10:22 →