Lucam 16:26
et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est: ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare. + 16.26 Et in his omnibus. Sicut reprobi a pœnis ad gloriam sanctorum transire volunt, ita justi per misericordiam mente ire volunt ad positos in tormentis, ut eos liberent; sed non possunt, quia justorum animæ etsi in naturæ suæ bonitate misericordiam habent, jam tamen auctoris sui justitiæ conjunctæ, tanta rectitudine constringuntur, ut nulla ad reprobos compassione moveantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 49:14Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. 1
Ezekiel 28:24Et non erit ultra domui Israël offendiculum amaritudinis, et spina dolorem inferens undique per circuitum eorum qui adversantur eis: et scient quia ego Dominus Deus.
Matthew 25:46Et ibunt hi in supplicium æternum: justi autem in vitam æternam. + 25.46 In supplicium æternum. Frustra ergo Origenes spondet liberationem post multos annos malis hominibus et ipsis dæmonibus. In supplicium æternum. AUG. Qua in re misericordior profecto fuit Origenes qui et ipsum diabolum atque angelos ejus post graviora pro meritis et diuturniora supplicia ex illis cruciatibus eruendos atque sociandos sanctis angelis credidit. Sed illum et propter hoc et propter alia nonnulla, et maxime propter alternantes sine cessatione beatitudines et miserias et statutis sæculorum intervallis, ab illis ad istas itus ac reditus interminabiles non immerito reprobavit Ecclesia.
John 3:36Qui credit in Filium, habet vitam æternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. + 3.36 Qui credit in Filium habet vitam æternam: qui autem, etc. Ac si diceret, qui credit in Filium habet ipsum Filium, et per hoc habet vitam. Sed ira Dei manet super eum. Ira cum qua natus est, permanet, et ideo non ait, venit, sed manet, quia per Filium missum, qui est vita, non tollitur effectus illius iræ, scilicet mors, corruptio, etc., quæ omnia manent.
James 1:11exortus est enim sol cum ardore, et arefecit fœnum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit: ita et dives in itineribus suis marcescet. + 1.11 Dives in itineribus. Viæ divitis temporalia sunt, quibus beatificari quærit, quæ cito destruentur. Ardor solis, adventus severi Judicis: vel in morte cujusque improvisus, vel in judicio communiter. In quo justus ut arbor fructifera manebit.
Revelation 20:10et pseudopropheta cruciabuntur die ac nocte in sæcula sæculorum. + 20.10 Die ac nocte. Hoc dicit, respectu gloriæ sanctorum, quæ est dies, et pœnarum suarum, quæ est nox.