The Bible Software
bible.softwareJobJob 10 › Job 10:5

Job 10:5

Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora, + 10.5 Dies. Dies quoque et anni hominis differunt ab æterno: cui nihil præterit, nihil est futurum, sed omnia conspicit præsentia.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Are thy days as the days of man? are thy years as man’s days,

In Context

4Numquid oculi carnei tibi sunt? aut sicut videt homo, et tu videbis? + 10.4 Nunquid oculi carnei. Oculi carnis non nisi aliqua facta in tempore agnoscunt, quia et cum tempore clauduntur, et humanus visus quodlibet opus sequitur, non præcurrit.

6ut quæras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris, + 10.6 Ut quæras iniquitatem meam. Et ita scias quod nihil impie feci, quasi humiliter quærat: cur in tempore per flagella probas, quem apud te perfecte et ante tempora scisti?

Read all of Job 10

Cross References

Job 36:26Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram: numerus annorum ejus inæstimabilis.

Psalms 102:12quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras. + 102.12 Quantum distat, etc. ID. Quando peccatum remittitur, occidunt peccata, gratia oritur, peccata in occasu, avertere ergo ab occasu peccatorum, et tende ad ortum gratiæ, et surgis. 1

2 Peter 3:8Unum vero hoc non lateat vos, carissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. + 3.8 Unum vero hoc. Probato quod judicium vere erit, ostendit quam efficax futurem sit. Si dicitur vobis a pseudo: Quod vultis potestis facere, quia tantum tempus restat usque ad diem judicii, quod ex longinquitate temporis judex scire multa non poterit; non credatis eis, quia quidquid potest fieri mille annis, ita videt, sicut illud quod fit una die. Si dicunt: Mille annis, pœnitendo non assequemini veniam delictorum; non credatis: quia unus dies veræ pœnitentiæ tantum valet ad salutem, quantum mille anni, sicut latroni. Sicut mille anni. BEDA. In agnitione divinæ virtutis, etc., usque ad unde et recte subjungitur:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 10:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 10:4Job 10Job 10:6 →