Job 10:6
ut quæras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris, + 10.6 Ut quæras iniquitatem meam. Et ita scias quod nihil impie feci, quasi humiliter quærat: cur in tempore per flagella probas, quem apud te perfecte et ante tempora scisti?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
That thou enquirest after mine iniquity, and searchest after my sin?
In Context
Cross References
Job 10:14Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris? + 10.14 Si peccavi. Ad horam parcit Deus, etc., usque ad sed pulsati in solo auxilio Dei spem fortius figant.
Job 14:16Tu quidem gressus meos dinumerasti: sed parce peccatis meis. + 14.16 Tu quidem gressus, etc. Gressus dinumerat, et peccatis parcit: qui subtiliter acta nostra considerat, et tamen hic pœnitentibus misericorditer relaxat. Dinumerasti, sed parce. Dinumerat, dum nos ad singula quæ fecimus deflenda convertit; parcit, quia quæ punivimus, non punit, unde adhuc subdit:
Job 33:13Adversus eum contendis, quod non ad omnia verba responderit tibi?
Zephaniah 1:12Et erit in tempore illo: scrutabor Jerusalem in lucernis, et visitabo super viros defixos in fæcibus suis, qui dicunt in cordibus suis: Non faciet bene Dominus, et non faciet male.
1 Corinthians 4:5Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus: qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo. + 4.5 Quoadusque veniat Dominus. Aliter injuria judici fit: quia judicis injuria est si ante judicium ejus a servo procedat sententia. Illuminabit. Id est aperta faciet abscondita tenebrarum, id est peccatorum. Tunc laus erit unicuique. Bene agenti vel cogitanti; hic autem nescitur quis sit laude dignus.