Job 11:13
Tu autem firmasti cor tuum, et expandisti ad eum manus tuas. + 11.13 Tu autem firmasti. Ibid. Firmari cor non hoc loco, etc., usque ad hunc velut docendo subjungit: et eris stabilis, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
If thou prepare thine heart, and stretch out thine hands toward him;
In Context
Cross References
Exodus 9:29Ait Moyses: Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum, et cessabunt tonitrua, et grando non erit, ut scias quia Domini est terra:
2 Chronicles 12:14Fecit autem malum, et non præparavit cor suum ut quæreret Dominum.
Job 5:8Quam ob rem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum: + 5.8 Quamobrem ego te. Id est, illum rogo per quem hæc tribui scio.
Job 22:21Acquiesce igitur ei, et habeto pacem, et per hæc habebis fructus optimos. + 22.21 Acquiesce igitur. Culpa superbiæ est, docere meliorem, quod sæpe hæretici faciunt catholicis.
Psalms 78:8Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum; cito anticipent nos misericordiæ tuæ, quia pauperes facti sumus nimis. + 78.8 Iniquitatum nostrarum. BEDA. Id est, quas a patribus contraximus, quibus scilicet jam non debetur correctio, sed damnatio, nisi adsit gratiæ tuæ miseratio. Scriptum est enim: Anima quæ peccaverit ipsa morietur. Et, Visitabo peccata patrum in filios, usque in tertiam et quartam generationem Ezech. 18. Antiquarum. CASS Non dicit de præteritis tantum, cum et hoc tempore quidam Judæi idola sequerentur; sed similium antiquis, quibus innumeris annis peccaverunt. Anticipent. ID. Ante judicium quod timet omnis homo, quia nisi indulgentia præveniat in judicio, non absolvitur reus. Nimis. Ne quis de actibus præsumat. 1
Psalms 143:6Fulgura coruscationem, et dissipabis eos; emitte sagittas tuas, et conturbabis eos. 1