The Bible Software
bible.softwareJobJob 5 › Job 5:8

Job 5:8

Quam ob rem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum: + 5.8 Quamobrem ego te. Id est, illum rogo per quem hæc tribui scio.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I would seek unto God, and unto God would I commit my cause:

In Context

7Homo nascitur ad laborem, et avis ad volatum. + 5.7 Homo ad laborem nascitur. Quia impossibile est in hac peregrinatione sine labore esse: sed in eo quod caro affligitur, mens ad petenda alta levatur. Vel homo, id est, carnalis, mala mundi sentit, quia inhianter bona ejus appetit. Sed cujus mens hæc transit, ut avis ad alta, penna spei levatus, nil mali sentit, congaudeat et de flagellis, sed quia hæc nullus suis viribus valet, subdit:

9qui facit magna et inscrutabilia, et mirabilia absque numero; + 5.9 Mirabilia absque numero. Quia divinorum operum magnitudo, nec ex qualitate valet discuti nec ex quantitate numerari.

Read all of Job 5

Cross References

2 Chronicles 33:12Qui postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum: et egit pœnitentiam valde coram Deo patrum suorum. + 33.12 Et egit pœnitentiam valde coram Deo patrum suorum. RAB. Audita pœnitentia Manasse nemo debet de Dei misericordia desperare, sed magis per pœnitentiam de venia præsumere.

Job 11:13Tu autem firmasti cor tuum, et expandisti ad eum manus tuas. + 11.13 Tu autem firmasti. Ibid. Firmari cor non hoc loco, etc., usque ad hunc velut docendo subjungit: et eris stabilis, etc.

Job 22:27Rogabis eum, et exaudiet te, et vota tua reddes. + 22.27 Et vota tua reddes. Qui vota vovit, sed pro infirmitate solvere non valet, ei ex peccati pœna hoc agitur, ut volenti bonum posse subtrahatur: cum vero ea, quæ obsistit, culpa detergitur, fit protinus ut votum possibilitas sequatur.

Psalms 50:15Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur. + 50.15 Docebo. Ibid. Quid restitutus persolvat; prius plorans, jam fit doctor. 1

Jeremiah 11:20Tu autem, Domine Sabaoth, qui judicas juste, et probas renes et corda, videam ultionem tuam ex eis: tibi enim revelavi causam meam. + 11.20 Tibi enim. HIER. Quia non merito meo, sed eorum scelere crucifigor. Venit princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam Joan. 14..

2 Timothy 1:12Ob quam causam etiam hæc patior, sed non confundor. Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem. + 1.12 Scio enim. Quasi dicat: Ideo non confundor, id est deficio, vel non frustra patior, quia promisit et verax est et potens: et ideo credidi illum ipsum, qui mihi reddet. Quia potens est. Spe et magnificentia Salvatoris securus est, quia quod commendat illi, in tuto est. Illi autem commendat salutem suam, ut hic pro illo patiens, salutem inveniat penes illum cum cœperit judicare, ut puniens infideles, istum dignum æterna vita pronuntiet.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 5:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 5:7Job 5Job 5:9 →