The Bible Software
bible.softwareJobJob 22 › Job 22:21

Job 22:21

Acquiesce igitur ei, et habeto pacem, et per hæc habebis fructus optimos. + 22.21 Acquiesce igitur. Culpa superbiæ est, docere meliorem, quod sæpe hæretici faciunt catholicis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Acquaint now thyself with him, and be at peace: thereby good shall come unto thee.

In Context

20nonne succisa est erectio eorum? et reliquias eorum devoravit ignis? + 22.20 Nonne succisa. Hic iniqui erecti sunt, etc., usque ad vel a conspectu judicis ad gehennam pertrahuntur. Et reliquias eorum devoravit. Quia et si hic carnem relinquant, in resurrectione recipient, ut in carne ardeant in qua peccaverunt.

22Suscipe ex ore illius legem, et pone sermones ejus in corde tuo.

Read all of Job 22

Cross References

1 Chronicles 28:9Tu autem, Salomon fili mi, scito Deum patris tui, et servito ei corde perfecto, animo voluntario: omnia enim corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes intelligit. Si quæsieris eum, invenies: si autem dereliqueris eum, projiciet te in æternum.

Isaiah 27:5An potius tenebit fortitudinem meam? faciet pacem mihi, pacem faciet mihi. + 27.5 An potius? Vox Patris deliberative, etc., usque ad qui non sunt salvati auctoritate legis.

Matthew 5:25Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo: ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro: et in carcerem mittaris. + 5.25 Esto consentiens. Sicut jam præcepit fratri reconciliari et post jubet inimicos diligi, ita hic dum currimus in via hujus sæculi, ad pacem et concordiam hortatur, sicut dicitur: Si fieri potest quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes Rom. 12.. Et pro consentiens ex Græco habetur benignus vel benevolus. Cito, ne differas in crastinum: Dum es in via, dum adhuc licet operari. Si fratrem læsisti, reconciliare ei. Si adversarius exstiterit, esto benevolus, ut fiat amicus. In via cum eo. Sermo divinus, nobiscum est in Christi via. Adversarius nobiscum in via sæculi. Sermo divinus nobis via est qua currimus. Unde: Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum Psal. 118.. Ne forte tradat. Sic temperavit, ut pœnitentiæ locum non afferret: putaretur enim, quod si obiisset adversarius et non posset ei in via esse benevolus, necessario judici traderetur. Sed et locum pœnitentiæ reliquit, et impœnitentem judici tradidit, dicens: Judex tradat te ministro. Tradat, id est, causa sit cur tradaris in manus Christi, cui Pater omne judicium dedit. Christus ministro, id est angelo, qui colliget zizania.

Acts 10:36Verbum misit Deus filiis Israël, annuntians pacem per Jesum Christum (hic est omnium Dominus).

2 Corinthians 5:20Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo. + 5.20 Reconciliamini. Reconciliamur confitendo peccata, et pœnitendo ei qui nos sibi reconciliat.

Philippians 4:7Et pax Dei, quæ exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Jesu. + 4.7 Et pax Dei, id est Deus qui est pax summa, quæ nec cogitari potest, et ideo extra eum nullo opus est. Exsuperat omnem sensum. Nostrum, non eorum qui semper vident faciem Patris. Vel pax qua ipse Deus pacatus est, superat omnem sensum: præter suum, quia nec nos sic possumus nosse, nec ulli angeli.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 22:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 22:20Job 22Job 22:22 →