The Bible Software
bible.softwareJobJob 11 › Job 11:3

Job 11:3

Tibi soli tacebunt homines? et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis? + 11.3 Tibi soli tacebunt homines, etc. Ibid. Omnia recta suam irrisionem putat quem remordet conscientia et generaliter dicta sibi æstimat. Unde et contra loqui accenditur, ut vel sic verecundiam regat quasi criminosus non sit, si alios criminetur, unde mentiendo subdit:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Should thy lies make men hold their peace? and when thou mockest, shall no man make thee ashamed?

In Context

2[Numquid qui multa loquitur, non et audiet? aut vir verbosus justificabitur? + 11.2 Nunquid qui multa. Greg. in Job. lib. 10. A contumeliis incipit, etc., usque ad qui nihil putant rectum, nisi quod sentiunt. Aut vir verbosus. Vera sententia, quia legitur, cultus justitiæ silentium, sed non pro loco dicta. Qui nequit recta pati, negligens corrigi, accingit se responsioni.

4Dixisti enim: Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo. + 11.4 Dixisti enim: Purus est sermo meus. Job non dixerat; sed solatio est facinori, si vel falso inquinetur vita corripientis.

Read all of Job 11

Cross References

Job 13:4prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum. + 13.4 Prius vos ostendam, etc. Ibid. Sic Ecclesia de hæreticis, prius vos ostendam fabricatores; sicut enim ædificium de lapidibus, ita etiam mendacium sermonibus fabricatur.

Job 15:2[Numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum? + 15.2 Nunquid sapiens respondebit? GREG. Cuncta quæ in sanctis sentiuntur, malis quasi in ventum prolata displicent, nec bonorum verba dicta rationis, sed stimulos furoris existimant. Et implebit ardore. Ibid. Qui etiam quæ se sentiunt contumeliose dicere, student ex Domini defensione palliare, unde subdit:

Job 21:3Sustinete me, et ego loquar: et post mea, si videbitur, verba, ridete.

Job 34:7Quis est vir ut est Job, qui bibit subsannationem quasi aquam:

2 Thessalonians 3:14Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo ut confundatur:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 11:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 11:2Job 11Job 11:4 →