Job 12:23
Qui multiplicat gentes, et perdit eas, et subversas in integrum restituit. + 12.23 Qui multiplicat gentes. Ibid. Quia gentes et per fecunditatem sobolis extendit, et tamen in propria infidelitate derelinquit, et quas in infidelitatis casu reliquerat, quandoque ad fidem reduxit, quibus ita restitutis fit quod sequitur, qui immutat cor, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 1:20Bene ergo fecit Deus obstetricibus: et crevit populus, confortatusque est nimis.
Isaiah 26:15Indulsisti genti, Domine, indulsisti genti, numquid glorificatus es? elongasti omnes terminos terræ. + 26.15 Nunquid. Non pœnitentiam egit, et hoc est: Nunquid, etc., quasi diceret: Securitas negligentiam, negligentia contemptum parit.
Isaiah 51:2Attendite ad Abraham, patrem vestrum, et ad Saram, quæ peperit vos: quia unum vocavi eum, et benedixi ei, et multiplicavi eum.
Jeremiah 30:19et egredietur de eis laus, voxque ludentium. Et multiplicabo eos, et non minuentur: et glorificabo eos, et non attenuabuntur. + 30.19 Ludentium, et multiplicabo eos, etc. Non secundum illud, Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere Exod. 32.; sed sicut David ludebat ante arcam Domini I Par. 13.
Zechariah 10:8Sibilabo eis, et congregabo illos, quia redemi eos: et multiplicabo eos sicut ante fuerant multiplicati.