Job 13:1
[Ecce omnia hæc vidit oculus meus, et audivit auris mea, et intellexi singula. + 13.1 Ecce omnia. GREG. Hæc enim cuncta beato, etc., usque ad alia vidit esse in operibus, alia in dictis, sequitur: Hæc vidit oculus meus, et audivit auris mea. Sed quia dicta utilitatem non habent, si intellectu carent, sequitur: Et intellexi singula. Cum enim aliquid ostenditur, vel auditur, si intellectus non tribuitur, prophetia minime est; de quo intellectu quia non extollitur, ostendit cum ait:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Lo, mine eye hath seen all this, mine ear hath heard and understood it.
In Context
Cross References
Job 4:12Porro ad me dictum est verbum absconditum, et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus. + 4.12 Porro ad me dictum est verbum absconditum. Ibid. Abscondita se hæretici audire simulant, unde et latenter prædicant, ut sanctior eorum prædicatio habeatur, non aliis æqua. Furtive, etc. Ibid. Quia non cum aliis per ostium intrant, sed rimas quærunt pravæ intelligentiæ, quia vero fur lumen timet, addit:
Job 5:27Ecce hoc, ut investigavimus, ita est: quod auditum, mente pertracta.] + 5.27 Investigavimus. In hoc notat se, non secundum superficiem dixisse supra sepulcrum, bestias, lapides, tabernaculum, et hujusmodi, sed in his interiora quæsisse. Quod auditum mente pertracta. Verba jactantiæ; et si bene docuit, imperitia est velle docere meliorem: unde dicta amicorum etsi recta, non recte dicta arguuntur.
Job 12:9Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit?
Job 42:3Quis est iste qui celat consilium absque scientia? ideo insipienter locutus sum, et quæ ultra modum excederent scientiam meam.
1 John 1:3quod vidimus et audivimus, annuntiamus vobis, ut et vos societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Patre, et cum Filio ejus Jesu Christo.