The Bible Software
bible.softwareJobJob 13 › Job 13:3

Job 13:3

Sed tamen ad Omnipotentem loquar, et disputare cum Deo cupio: + 13.3 Sed tamen ad Omnipotentem loquar. Ibid. Cum Omnipotente loquimur, dum ejus misericordiam deprecamur. Cum eo disputamus, dum nos illius justitiæ conjungentes facta nostra subtili indagatione discutimus. Vel cum Deo disputat qui hic ei obediens, post cum eo populos judicabit, qui etiam interim de iniquis judicare non cessat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Surely I would speak to the Almighty, and I desire to reason with God.

In Context

2Secundum scientiam vestram et ego novi: nec inferior vestri sum. + 13.2 Secundum scientiam veram. His verbis innotuit quantæ humilitatis fuit, qui se eis inferiorem negat, quorum longe vitam sancte vivendo transcenderat: et secundum eorum scientiam se nosse confirmat, qui sciendo cœlestia eorum terrenas cogitationes per prophetiæ spiritum transibat.

4prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum. + 13.4 Prius vos ostendam, etc. Ibid. Sic Ecclesia de hæreticis, prius vos ostendam fabricatores; sicut enim ædificium de lapidibus, ita etiam mendacium sermonibus fabricatur.

Read all of Job 13

Cross References

Job 9:14Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo? + 9.14 Quantus ergo se. Ibid. Id est, si angelus hunc considerare non sufficit, qua mente de ejus judiciis disputo qui carne premor? Verba nostra ad Deum sunt opera, sed his quia non potest homo loqui cum Deo, quia in eis apud subtile judicium Dei nulla fiducia est, unde addit:

Job 11:5Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi, + 11.5 Atque utinam Deus loqueretur tecum, etc. Ibid. Perversi verbotenus bona optant, ut benigni videantur, et ut, quæ in præsenti sunt, mala esse ostendantur, unde et iste dicit: Utinam Deus loqueretur. Quasi diceret, tu modo tibi loqueris, dum carnaliter sapis: es vacuus a veritatis spiritu; quasi potius imperitiæ tuæ compatior, quam pœnæ: Ibid. Labia, id est judicia, per quæ aperta, etc., usque ad Deo agnoscit: et si peccata agnoscit, patienter flagella tolerat. Et hoc est:

Job 13:22Voca me, et ego respondebo tibi: aut certe loquar, et tu responde mihi. + 13.22 Voca. GREG. Præsentiam Christi quærit, ut per hanc et audiat quod ignorat, et audiatur in his quæ novit. Vel, vocat Deus eligendo, respondet homo obediendo; loquitur homo desiderando, respondet Deus apparendo. Sed sic anhelans, subtilius se discutit. Voca me et ego respondebo tibi. Vocare Dei est nos amando et eligendo respicere. Respondere nostrum est amori illius bonis operibus parere. Aut certe loquar. Loquimur cum faciem ejus per desiderium postulamus: respondet loquentibus cum nobis se amantibus apparet.

Job 23:4Ponam coram eo judicium, et os meum replebo increpationibus: + 23.4 Os meum replebo. Quia dum examen judicis contra se contemplatur, amare se pœnitentiæ invectione persequitur.

Isaiah 1:18[Et venite, et arguite me, dicit Dominus. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur; et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt. + 1.18 Ut coccinum, etc. ID. Idem est coccus et coccinum, et vermiculus, grande scilicet peccatum, et homicidium et adulterium, etc. Quod autem per nivem, hoc per lanam significatur purgatio, scilicet et ablutio peccatorum. Quasi nix. Quia frigidi erunt contra incentiva vitiorum: Et velut lana, quia vestiti contra frigus perfidiæ. Lana alba, etc. ID. De qua fiat vestis Christi.

Jeremiah 12:1[Justus quidem tu es, Domine, si disputem tecum: verumtamen justa loquar ad te: Quare via impiorum prosperatur; bene est omnibus qui prævaricantur et inique agunt? + 12.1 Justus quidem, etc. HIER. Contra omnes inique agentes disputatio est, sicut in illo Psalmista: Quam bonus Isræl Deus his qui recti sunt Psal. 72., etc. Sed præcipue contra hæreticos.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 13:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 13:2Job 13Job 13:4 →