Job 14:10
Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus, atque consumptus, ubi, quæso, est? + 14.10 Homo vero cum mortuus fuerit. Ibid. Ipsa autem amissione justitiæ homo moritur, veste innocentiæ in paradiso concessa nudatur, interitu carnis consequente consumitur: ubi ergo est, qui in ejus amore non est, ubi verum esse est?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But man dieth, and wasteth away: yea, man giveth up the ghost, and where is he?
In Context
Cross References
1 Chronicles 29:15Peregrini enim sumus coram te, et advenæ, sicut omnes patres nostri. Dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est mora.
Job 7:7Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus ut videat bona. + 7.7 Memento. Ibid. Id est, benignus velociter transeuntem respice, quia humanæ brevitatis consideratio, Deo est grata oblatio. Quia ventus est. Vita æterna et solida: hic vita nec solida nec manens judicatur. Ibid. Et quia postquam transit vita, non est locus merendi veniam, subdit: Et non revertitur. Id est, post mortem, mens suam retributionem videns, non revocatur ad exhibenda bona opera: unde dives de se desperans, quod est aggravatio pœnæ, pro fratribus rogat. Ecce vita transit, quod sequitur permanet. Post etiam,
Job 7:21Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam? ecce nunc in pulvere dormiam, et si mane me quæsieris, non subsistam.] + 7.21 Cur non tollis. Ecce desiderium Mediatoris, qui tollit peccata mundi. Vel, tunc peccatum plene tolletur, cum in corruptionem homo mutabitur. Desiderat ergo Redemptorem vel resurrectionem, unde et pœnam quam ex origine meruit, et judicium quod ex propria actione timet, adjungit. Ecce nunc peccanti homini dictum est: Cinis es, et in cinerem reverteris. Quare posuisti me contrarium. Ibid. Quia inferior, factus contrarius modo superiori, id est Deo: ideo nostrum inferius, id est sensualitas, factum est contrarium superiori, id est spiritui, ut semper pugnent. Mane, id est, in adventu judicis, cui omnia aperta. Quærere Dei, est districte judicare, ante quem nec justus subsistit; sed hoc est solatium liberationis, quod se sufficere non posse dicit humilis; plangit ergo mortem quæ nunc est, timet judicium quod imminet.
Job 11:20Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis: et spes illorum abominatio animæ.] + 11.20 Oculi autem impiorum. Oculorum nomine, etc., usque ad quo se valeat occultare, non invenit. Et spes illorum abominatio, etc. Ibid. Quia inde in perpetuum spiritus interit, unde ad tempus caro suaviter vivit.
Job 17:13Si sustinuero, infernus domus mea est, et in tenebris stravi lectulum meum. + 17.13 Si sustinuero. Priores sancti sustinere adversa poterant, etc., usque ad in inferno sibi requiem præparasse.
Job 20:7quasi sterquilinium in fine perdetur, et qui eum viderant, dicent: Ubi est? + 20.7 Et qui eum viderant, dicent. Ibid. Qui hunc elatum viderunt, exstincto dicent, Ubi est? quia neque in hoc sæculo ubi elatus fuerat, apparet, neque in æternitatis requie, de qua esse putabatur.