Job 14:12
sic homo, cum dormierit, non resurget: donec atteratur cælum, non evigilabit, nec consurget de somno suo. + 14.12 Donec atteratur cœlum non evigilabit. Quia, nisi hujus mundi finis advenerit, humanum genus a somno non evigilabit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 3:13Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem + 3.13 Nunc enim. Ibid. Per nunc, quod est præsentis temporis, stantem semper in præsenti, id est, æternam quietem designat. Requiescerem cum regibus. Id est, angelis, quod subjecta regunt. Qui et consules, quia nobis voluntatem Dei nuntiando consulunt. Vel reges, dicit sanctos prædicatores, qui se regunt, et consules terræ, quia terrenis bene consulunt. Dicit ergo quod si non peccaret, illuc etiam non redemptus ascenderet, ad quod apostoli et sancti prædicatores post redemptionem cum magno labore perveniunt, qui non differuntur ut antiqui, sed mox post mortem intrant cœlum. Qui ædificant, Omnis terrenus densis cogitationum tumultibus corde comprimitur, et frequentia desideriorum quasi turbarum calcatur. Sed solitudines ædificare, est a secreto cordis terrenorum desideriorum tumultus expellere, et in amorem intimæ quietis anhelare, ut possit dici: Unam petii a Domino, et hanc requiram, etc.
Job 7:21Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam? ecce nunc in pulvere dormiam, et si mane me quæsieris, non subsistam.] + 7.21 Cur non tollis. Ecce desiderium Mediatoris, qui tollit peccata mundi. Vel, tunc peccatum plene tolletur, cum in corruptionem homo mutabitur. Desiderat ergo Redemptorem vel resurrectionem, unde et pœnam quam ex origine meruit, et judicium quod ex propria actione timet, adjungit. Ecce nunc peccanti homini dictum est: Cinis es, et in cinerem reverteris. Quare posuisti me contrarium. Ibid. Quia inferior, factus contrarius modo superiori, id est Deo: ideo nostrum inferius, id est sensualitas, factum est contrarium superiori, id est spiritui, ut semper pugnent. Mane, id est, in adventu judicis, cui omnia aperta. Quærere Dei, est districte judicare, ante quem nec justus subsistit; sed hoc est solatium liberationis, quod se sufficere non posse dicit humilis; plangit ergo mortem quæ nunc est, timet judicium quod imminet.
Job 19:25Scio enim quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum: + 19.25 Scio enim quod Redemptor, etc. Non ait conditor, sed Redemptor eam aperte denuntians, qui postquam omnia creavit, de captivitate passione sua nos redemit. Vivit autem qui inter manus impiorum occubuit. Et in novissimo die de terra surrecturus sum, et rursum, etc. Ibid. Quia resurrectionem, etc., usque ad quo flore sacerdos esse ostenditur, qui pro nobis interpellat.
Ecclesiastes 11:8Si annis multis vixerit homo, et in his omnibus lætatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis, et dierum multorum, qui cum venerint, vanitatis arguentur præterita.
Isaiah 26:19Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent. Expergiscimini, et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terram gigantum detrahes in ruinam.